XXII. De condiendis
oliuis.
Hoc etiam mense oliuas condiemus. Harum genera sunt diuersa. Columbades oliuae
fiunt sic. Alternis cratibus oliuarum puleium sparges et mel et
acetum et sales modice stratura intercedente suffundes. Item sternes oliuas
supra surculos feniculi uel anethi siue lentisci et ramulis oliuae subditis
aceti heminam et muriam superfundes et has constructiones usque ad uasculi
plenitudinem patieris insurgere. [2] Aliter electas oliuas muria maturabis,
post quadraginta dies muriam fundes uniuersam: tunc duas defruti partes, aceti
unam, mentam minute incisam uasculo adicies et oliuas replebis, ut ius iusta
infusione supernatet. Aliter oliuas manu lectas una nocte integra in balnei
uapore esse patieris tabulae uel crati superpositas: mane balneis exemptas
salibus tritis consperges et uteris: quae non amplius quam octo diebus poterunt
custodiri. [3] Aliter oliuas inlaesas primo mittis in muria: post dies
quadraginta leuabis atque intercides acuto calamo: et, si dulciores habere
uolueris, duas sapae partes et aceti unam, si acriores, aceti duas et sapae
unam debebis infundere: aliter passi sextarium unum, cineris bene creti,
quantum manus utraque gestabit, uini ueteris unum semisicilicum et aliquantum
cupressi foliorum. Mixtis omnibus oliuas infundis, inculcas: et subinde crustam
faciendo saturabis, donec ad uasculorum summa ora peruenias. [4] Aliter oliuas,
quas iacentes reppereris, rugis contrahentibus crispas colliges et salibus
tritis respersas expandes, donec sole inarcescant. Tunc substrato lauro
alternas crates bacarum saepius ordinabis: tunc defrutum cum satureiae
fasciculo duabus aut tribus undis feruere patieris et, postquam tepuerit, supra
conpositas bacas refundes admixto sale paululo et origani fasce coniecto supra
ius omne perfundes. [5] Aliter lectas bacas ex arbore statim condies, rutam et
petroselinum sternes inter spatia structionis et subinde cyminati salis
aspersione cumulabis. Postremum
mel et acetum superfundes. Nouissime optimi olei quantumcumque miscebis. Aliter
leges oliuas ex arbore nigras et conpositas muria dilues: tunc ollae adicies
mellis partes duas, uini unam, defruti dimidiam: ubi simul deferuuerint,
depones ac permouebis et acetum miscebis: cum refrixerit, super oliuas origani
surculos sternes et supra ius omne diffundes. Aliter
oliuas manu lectas cum pediculis aqua spargis tribus diebus: deinde mittis in
muria et post septem dies exemptas in uase adicis cum musti et aceti aequis
ponderibus: et inpletum uas ita operies, ut aliqua spiramenta dimittas.
|