Habes aliud
indultae fiduciae testimonium. Pro usura temporis hoc opus de arte insitionis
adieci. Sed quod uolumina haec ruris colendi serius, quam iusseras, scripta
sunt, librarii manus segnior effecit, cuius ego tarditatem numquam maligne
aestimo. Existimo enim, quo frequenter inclinet argutia seruorum. Malo operam
eius expectare potius quam timere. [2] Nescio, utrum commune sit dominis: mihi
difficile contingit in seruilibus ingeniis inuenire temperiem. Ita saepissime
natura haec uitiat commodum, si quod est, et miscet optanda contrariis.
Velocitas procurrit in facinus: segnities figuram benignitatis imitatur et
tantum recedit ab agilitate, quantum recessit a scelere. Dius tamen apud te
pudorem meum distuli, sed hoc quasi bonus famulus feci. Verum nescio, si tuum
ad has modo minutias inclinetur ingenium. [3] Grande erit et par desiderio suo,
quod studii tui quaeret adfectio. Et licet de hic nugis fauorabiliter sentias,
ego meas opes existimare non differo. Non est magni loci assibus intuendis
oculos duxisse per puluerem, quia nescio quomodo notae sunt quaedam maximarum
personarum minuta conpendia.
Pasiphile,
ornatus fidei, cui iure fatemur,
|
|
|
si
quid in arcano pectoris umbra tegit,
|
|
|
bis septem
paruos, opus agricolare, libellos,
|
|
|
quos
manus haec scripsit parte silente pedum,
|
|
|
nec strictos numeris nec Apollinis amne fluentes
|
|
5
|
sed
pura tantum rusticitate rudes
|
|
|
commendas,
dignaris, amas et uilia dicta
|
|
|
adfectu
socii sollicitante colis.
|
|
|
Nunc ideo
modicum crescens fiducia carmen
|
|
|
obtulit
arbitrio laetificanda tuo.
|
|
10
|
Et nostrae
studium non condemnabile Musae
|
|
|
urbanum
fari rusticitatis opus:
|
|
|
sub thalami
specie felices iungere siluas,
|
|
|
ut
suboli mixtus crescat utrimque decor,
|
|
|
connexumque
nemus uestire adfinibus umbris
|
|
15
|
et
gemina partum nobilitare coma,
|
|
|
foederibus blandis dulces confundere sucos
|
|
|
et laetum duplici fruge saporis ali:
|
|
|
quae quibus
hospitium praestent uirgulta, docebo,
|
|
|
quae sit adoptiuis
arbor onusta comis.
|
|
20
|
Ipse poli
rector, quo lucida sidera currunt,
|
|
|
quo
fixa est tellus, quo fluit unda maris,
|
|
|
cum possent mixtos ramis inducere flores
|
|
|
et uaria grauidum pingere fronde nemus,
|
|
|
dignatus
nostros hoc insignire labores,
|
|
25
|
naturam
fieri sanxit ab arte nouam.
|
|
|
Non segne
officium nostrae reor esse camenae
|
|
|
aut
operis parui gratia fiet inops.
|
|
|
Si uelocis
equae pigro miscetur asello
|
|
|
ardor,
ut in sterilem res cadat acta gradum
|
|
30
|
fecundumque genus productus deleat heres
|
|
|
et sibi defectum copia prolis agat:
|
|
|
cur non arbor
inops pinguescat ab hospite gemma
|
|
|
et decus externi
floris adepta micet?
|
|
|
Incipiam,
quicquid ueteres scripsere coloni,
|
|
35
|
sacraque
priscorum uerba labore sequar.
|
|
|
Principio
multas species industria sollers
|
|
|
protulit et doctam iussit
inire manum.
|
|
|
nam quaecumque uirens alienis frondibus arbos
|
|
|
comitur, his discit credita ferre modis.
|
|
40
|
aut noua
discreto figuntur germina libro
|
|
|
aut
aliud sumunt robora fissa caput
|
|
|
aut uirides oculos externi gemma tumoris
|
|
|
accipit et lento stringitur uda sinu.
|
|
|
|
|
|
DE VITE.
|
|
|
Primus echionii
palmes se iungere Bacchi
|
|
45
|
nouit
et externo tenditur uua mero.
|
|
|
Nexilibus gemmis fecundos inplicat artus
|
|
|
uitis et amplexum pascit adulta genus
|
|
|
degenerisque
comae uestigia mitis inumbrat
|
|
|
pampinus
et pingui curuat onusta deo.
|
|
50
|
|
|
|
DE OLIVA.
|
|
|
Robora Palladii
decorant siluestria rami,
|
|
|
nobilitat
partus baca superba feros,
|
|
|
fecundat sterilis pingues oleaster oliuas
|
|
|
et quae non nouit munera, ferre docet.
|
|
|
|
|
|
DE PIRO.
|
|
|
Germine cana
prius niueos haud inuida flores
|
|
55
|
commodat et uarium
nectit amore nemus.
|
|
|
Nunc rapit
hirsutis horrenda sororibus arma
|
|
|
et
docet indomitas ponere tela piros.
|
|
|
Nunc teretem pingui
producit acumine malum
|
|
|
fraxineasque
nouo flectit honore manus.
|
|
60
|
Phyllida quin
etiam grandi mitescere fructu
|
|
|
instituens,
durae dat sua membra cuti.
|
|
|
Et steriles spinos et inertem fetibus ornum
|
|
|
dotat et ignotum cogit amare decus.
|
|
|
Huius et
inmissi uertere cydonea rami
|
|
65
|
pomaque
confusus blanda creauit odor.
|
|
|
Castaneae
septos aspro uelamine fetus
|
|
|
exuit
et placido pondere mutat onus
|
|
|
mespilaque
exarmat pugnacibus horrida membris
|
|
|
et
mala tranquillo cortice uota premit.
|
|
70
|
Creditur in
libycis sua germina nectere ramis
|
|
|
laetaque
puniceo posse decore frui.
|
|
|
|
|
|
DE MALO PVNICO.
|
|
|
Punica non
alios umquam dignata sapores
|
|
|
mala
nec externis adsociata comis,
|
|
|
ipsa suas
augent mutato semine gemmas
|
|
75
|
et
sibi cognato picta rubore placent.
|
|
|
|
|
|
DE POMO.
|
|
|
Insita proceris
pergit concrescere ramis
|
|
|
et
sociam mutat malus amica pirum
|
|
|
seque feros siluis hortatur linquere mores
|
|
|
et partu gaudet nobiliore frui.
|
|
80
|
Spiniferas prunos
armataque robora sentes
|
|
|
leuigat
et pulchris uestit adulta comis.
|
|
|
Exiguam sorbum
dulci distendere suco
|
|
|
nouit
et ad cupidas flectere poma manus.
|
|
|
Stipitibus
gaudet nomen mutare salignis
|
|
85
|
et gratum Nymphis
spargere flore nemus.
|
|
|
Robora
thyrsigero platani concordia Baccho
|
|
|
fetibus
instituit plena rubere nouis.
|
|
|
Illius
insolitas miratur persicus umbras
|
|
|
populeaeque
ferunt candida dona comae.
|
|
90
|
Mespilus huic
paret lapidosaque uiscera mutans
|
|
|
tenditur
et niueo plena liquore rubet.
|
|
|
Pro sudibus
fetis et pro praegnantibus armis
|
|
|
castaneae
fuluum dant noua mala decus.
|
|
|
|
|
|
DE PERSICO.
|
|
|
Ipsa suos
onerat meliori germine ramos
|
|
95
|
persicus
et pruno scit sociare genus
|
|
|
imponitque
leues in stipite phyllidis umbras
|
|
|
et
tali discit fortior esse gradu.
|
|
|
|
|
|
DE MALO CYDONEO.
|
|
|
Cum praestet
cunctis se fulua cydonea pomis,
|
|
|
alterius
nullo creditur hospitio.
|
|
100
|
Roboris externi
librum aspernata superbit,
|
|
|
Scit
tantum nullo crescere posse decus.
|
|
|
Sed propriis
pandens cognata cubilia ramis
|
|
|
stat
contenta suum nobilitare bonum.
|
|
|
|
|
|
DE MESPILO.
|
|
|
Aemula dura
piri despecti mala saporis
|
|
105
|
mespilus
admisso germine tuta subit
|
|
|
et geminis sese uiolentior inserit armis
|
|
|
atque auidas terrent robora saeua manus.
|
|
|
|
|
|
DE CITRO.
|
|
|
Nec non et
citrei patiuntur mutua rami
|
|
|
pignora,
quae grauido cortice morus alit,
|
|
110
|
pomaque pasturi
blando redolentia suco
|
|
|
armatis
mutant spicula nota piris.
|
|
|
|
|
|
DE PRVNO.
|
|
|
Pruna suis
addunt felicia germina membris
|
|
|
donaque
cognato corpore laeta ferunt.
|
|
|
Exarmat fetus, sed brachia roboris armat
|
|
115
|
castaneae
prunus iussa tenere larem.
|
|
|
|
|
|
DE SILIQVA.
|
|
|
Adsuescunt
siliquae uiridi mollescere suco
|
|
|
et
gremio pascunt cerea poma suo.
|
|
|
|
|
|
DE FICV.
|
|
|
Persuadet moris
tetrum uariare colorem
|
|
|
ficus
et inuasis dat sua iura comis.
|
|
120
|
Se quoque
miratur pingui grandescere suco
|
|
|
et
solitum gaudet uincere poma modum.
|
|
|
Insignes foliis
platanos, felicia mensis
|
|
|
brachia,
gaudentes uitis honore comas,
|
|
|
ingrediens
pingui se cortice maxima ficus
|
|
125
|
seruat et optatos
inplet adepta sinus.
|
|
|
|
|
|
DE MORO.
|
|
|
Mutua quin
etiam moris commercia ficus
|
|
|
praestat
et oblatum robore germen alit.
|
|
|
Fraxinus huic
auidae confert sua membra sodali
|
|
|
et
metuit fetus sparsa cruore nouos.
|
|
130
|
Proceras fagos
et poma hirsuta uirentis
|
|
|
castaneae
duris aspera mala comis
|
|
|
inficiens
monstrat piceo nigrescere partu,
|
|
|
et
suco pascit turgida poma nouo.
|
|
|
Obsequitur moris blando terebinthus odore
|
|
135
|
et
geminis ueniunt munera mixta bonis.
|
|
|
|
|
|
DE SORBIS.
|
|
|
Sorba suos
partus merito maioris honestant
|
|
|
seminis
et pulchro curua labore nitent.
|
|
|
Haec arbos
spinae duros mucronibus artus
|
|
|
exuit ac libris
mitibus arma tegit
|
|
140
|
aureaque adnexo
miscere cydonea fetu
|
|
|
gaudet
et externi dona coloris amat.
|
|
|
|
|
|
DE CERASO.
|
|
|
Inseritur lauro
cerasus partuque coacto
|
|
|
tingit
adoptiuus uirginis ora pudor.
|
|
|
Vmbrantes
platanos et iniquam robore prunum
|
|
145
|
conpellit
gemmis pingere mebra suis
|
|
|
populeasque
nouo distinguit munere frondes,
|
|
|
sic
blandus spargit brachia cana rubor.
|
|
|
|
|
|
DE AMYGDALO.
|
|
|
Phyllis odoratos primaeuis floribus artus
|
|
|
discisso pruni cortice fixa tegit
|
|
150
|
pomaque
permutat uelamine persica mixto
|
|
|
duritiemque
docet tegminis esse loco.
|
|
|
In modicam
tornat siliqua tendente figuram
|
|
|
et
frondes pulchro ditat odore feras
|
|
|
castaneamque
trucem depulsis cogit echinis
|
|
155
|
mirari
fructus leuia poma sui.
|
|
|
|
|
|
DE PISTACIIS.
|
|
|
Quin et
amygdaleos subeunt pistacia ramos
|
|
|
et
meritum maius de breuitate petunt.
|
|
|
Haec et cognato cingens terebinthus amictu
|
|
|
nutrit adoptiuis nobilitanda comis.
|
|
160
|
|
|
|
DE CASTANEA.
|
|
|
Flumineam salicem fecundant ardua membra
|
|
|
castaneae et multo pasta liquore uigent.
|
|
|
|
|
|
DE NVCE.
|
|
|
Arbuteas frondes uastae nucis occupat umbra
|
|
|
pomaque sub duplici cortice tuta refert.
|
|
|
|
|
|
Cetera, quae
sollers processu temporis usus
|
|
165
|
exprimet
exemplis instituere nouis.
|
|
|
Haec sat erit
tenuem uersu memorasse poetam,
|
|
|
quem
iuuat effossi terga mouere soli.
|
|
|
Carmina tu
duros inter formata bidentes
|
|
|
aspera
sed miti rusticitate lege.
|
|
170
|