Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • VIII. De aedificio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


VIII.
De aedificio.

Aedificium pro agri merito et pro fortuna domini oportet institui: quod plerumque inmodice sumptum difficilius est sustinere quam condere. Ita igitur aestimanda eius est magnitudo, ut, si aliquis casus incurrerit, ex agro, in quo est, unius anni aut ut multum biennii pensione reparetur. [2] Ipsius autem praetorii situs sit loco aliquatenus erectiore et sicciore quam cetera propter iniuriam fundamentorum et ut laeto fruatur adspectu. Fundamenta autem hoc modo ponenda sunt, ut latiora sint ex utraque parte semipedis spatio, quam parietis corpus increscet. Si lapis uel tofus occurat, facilis causa est conlocandi, in quo sculpi tantum fundamenti forma debebit, unius pedis altitudine uel duorum. Si solida et constricta inuenietur argilla, quinta uel sexta pars altitudinis eius, quae supra terram futura est, fundamentis deputetur. Quod si terra laxior fuerit, modo maioris altitudinis obruantur, donec munda sine ruderum suspicione occurrat argilla: quae si omnino desit, quartam mersisse sufficiet. Studendum praeterea, ut hortis et pomariis cingi possit aut pratis. [3] Sed totus fabricae tractus unius lateris longitudine, in quo frons erit, meridianam partem respiciat in primo angulo excipiens ortum solis hiberni et paululum ab occidente auertatur hiemali. Ita proueniet, ut per hiemem sole inlustretur et calores eius aestate non sentiat.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License