Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rutilius Taurus Aemilianus Palladius
Opus agriculturae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • VIIII. De hibernis et aestiuis mansionibus, et pauimentis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance


VIIII.
De hibernis et aestiuis mansionibus, et pauimentis.

Forma tamen esse debet eiusmodi, ut ad habitationem breuiter collectas et aestati et hiemi praebeat mansiones. Quae hiemi parantur ita sint constitutae, ut possit eas hiberni solis totus propemodum cursus hilarare. In his pauimenta obportuna esse debebunt. [2] Primum in fabricis planis earum obseruandum est, ut aequalis et solida contignatio fiat, ne gradus ambulantium tremor fabricae titubantis excutiat. Deinde ut axes quernae cum aesculeis non misceantur. Nam quercus umore concepto, cum se coeperit siccare, torquebitur et rimas in pauimento faciet: aesculus autem sine uitio durat. [3] Sed si quercu subpetente aesculus desit, subtiliter quercus secetur et transuersus atque directus duplex ponatur ordo tabularum clauis frequentibus fixus. De cerro aut fago aut farno diutissime tabulata durabunt, si stratis super paleis uel filice umor calcis nusquam ad tabulati corpus accedat. [4] Tunc superstatuminabis rudus, id est, saxa contusa duabus partibus et una calcis temperante consitues. Hoc cum ad sex digitorum crassitudinem feceris et regula exploraris aequale, si loca hiemalia sunt, tale pauimentum debebis inponere, in quo uel nudis pedibus stantes ministri hieme non rigescant. Inducto itaque rudere uel testaceo pauimento congestos et calcatos spisse carbones cum sabulone et fauilla et calce permiscebis et huius inpensae crassitudinem sex unciis iubebis inponi: quod exaequatum nigra pauimenta formabit et, si qua fundentur ex poculis, uelociter rapta desuget. [5] Sed si aestiuae mansiones sunt, orientem solstitialem et partem septemtrionis aspiciant et uel testaceum, sicut supra diximus, accipiant pauimentum nel marmora uel tesseras aut scutulas, quibus aequale reddatur angulis lateribusque coniunctis. Si haec deerunt, supra marmor tusum cernatur aut harena cum calce inducta leuigetur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License