XXX. De anseribus.
Anser sane nec sine aqua nec sine herba facile sustinetur: locis consitis inimicus
est, quia sata et morsu laedit et stercore. Pullos praestat et plumas, quas et
autumno uellamus et uere. Vni masculo tres feminae sufficiunt. Si desit
fluuius, lacuna formetur. Si herba non subpetat, trifolium, fenum graecum,
agrestia intyba, lactuculas seremus alimento. Albi fecundiores sunt, uarii uel
fusci minus, quia de agresti genere ad domesticum transierunt. [2] Incubant a
calendis martii usque ad aestiuum solstitium. Plus parient, si gallinis oua
subponas. Extremum partum matribus iam uacaturis educare permittimus. Pariturae
ad haram perducantur. Cum semel hoc feceris, consuetudinem sponte retinebunt.
Gallinis sicut pauonina et anseris oua subpones. Sed anserina oua ne noceantur,
subpositis subiciatur urtica. [3] Parui primis decem diebus intus pascendi
sunt, postea sereno eos poterimus educere, ubi urtica non fuerit, cuius aculeos
formidant. Quattuor mensum bene saginantur: nam melius in tenera aetate
pinguescunt. Polenta dabitur
in die ter. Large uagandi licentia prohibetur. Loco obscuro claudentur et
calido. Sic maiores etiam secundo mense pinguescunt: nam paruuli saepe die
tricesimo. Saginantur melius, si ad satietatem milium praebeamus infusum. Inter
anserum cibaria legumen omne porrigi potest excepto eruo. [4] Cauendum est
etiam, ne pulli eorum setas glutiant. Graeci saginandis anseribus polentae duas
partes et furfuris quattuor aqua calida temperant et ingerunt pro adpetentis
uoluntate sumenda. Tribus per diem uicibus potu adiuuant. Media quoque nocte
aquam ministrant. Peractis uero triginta diebus, si, ut iecur his tenerescat,
optabis, tunsas caricas et aqua maceratas in offas uolutabis exiguas et per
dies uiginti continuos ministrabis anseribus.
|