XXXV. De remediis horti uel agri.
Contra nebulas et rubiginem paleas et purgamenta
pluribus locis per hortum disposita simul omnia, cum nebulas uideris instare,
conbure.
Contra grandinem multa
dicuntur. Panno russeo mola cooperitur. Item
cruentae secures contra caelum minaciter leuantur.
Item omne horti spatium alba uite praecingitur uel
noctua pennis patentibus extensa suffigitur uel ferramenta, quibus operandum
est, seuo unguntur ursino. [2] Aliqui ursi adipem cum oleo tusum reseruant et falces hoc, cum putaturi sunt, ungunt. Sed hoc in occulto
debet esse remdium, ut nullus putator intelligat: cuius tanta uis esse
perhibetur, ut neque gelu neque nebula neque aliquo animali possit noceri. Interest, ut res profanata non ualeat.
Contra culices et
limaces uel amurcam recentem uel ex cameris fulginem spargimus.
Contras formicas, si in
horto habent foramen, cor noctuae admoueamus: si foris ueniunt, omne horti
spatium cinere aut cretae candore signabimus.
[3] Contra erucas semina,
quae spargenda sunt, semperuiui suco madefiant uel erucarum sanguine. Cicer
inter olera propter multa portenta serendum est. Aliqui cinerem de fico super
erucas spargunt. Item squillam uel in horto serunt uel certe suspendunt. Aliqui
mulierem menstruantem nusquam cinctam solutis capillis nudis pedibus contra
erucas et cetera hortum faciunt circumire. Aliqui fluuiales cancros
pluribus locis intra hortum crucifigunt.
[4] Contra animalia, quae uitibus nocent,
cantharides quas in rosis inuenire consueuimus, oleo mersas resolui patieris in
tabem et, cum putandae sunt uites, hoc oleo falces perunges. Extinguuntur
cimices amurca et felle bubulo lectis aut locis perunctis uel foliis ederae
tritis ex oleo uel incensis sanguisugis.
[5] Vt olera
animalia infesta non generent, in corio testudinis omnia semina, quae sparsurus
es, sicca uel mentam locis pluribus, maxime inter caules, sere. Hoc praestare
fertur eruum aliquantulum satum, praecipue ubi radices et rapa nascuntur. Vel
acre acetum suco hyosciami mixtum fertur olerum pulices necare si spargas.
[6] Campas fertur euincere, qui fusticulos allii
sine capitibus per horti omne spatium comburens nidorem locis pluribus
excitarit. Si uitibus consulemus, allio trito falces putatoriae feruntur ungendae.
Nasci quoque prohibentur, si circa arborum uel uitium crura bitumen et sulfur
incendas uel si ablatas de horto uicino campas aqua excoquas et per horti tui
spatia uniuersa diffundas.
Ne cantharides uitibus noceant, in cote, qua falces
acuuntur, ipsae sunt conterendae.
[7] Democritus adserit neque arboribus neque
satis quibuslibet noceri posse a quibuscunque bestiis, si fluuiales cancros
plurimos uel marinos, quos Graeci paguros nominant, non minus quam decem
fictili uasculo in aqua missos tegas et sub diuo statuas, ut decem diebus sole
uaporentur. Postea quaecunque inlaesa uolueris esse, perfundas et octonis
diebus peractis hoc repetas, donec solide, quae optaueris adolescant.
[8] Formicas abiges origano et sulfure tritis
foramen aspergens. Hoc et apibus nocet. Item coclearum uacuas testas si usseris
et eo cinere foramen inculces.
Culices galbano infuso fugantur aut sulfure,
pulices amurca per pauimentum frequenter aspersa uel cymino agresti cum aqua
trito uel cucumeris semen agrestis aqua resolutum saepe infundens uel aquam
lupinorum psilotri austeritatibus iutam.
[9] Mures, si amurcam spissam patinae infuderis
et in domo nocte posueris, adhaerebunt. Item necabuntur, si helleboro nigro
caseum uel panem uel adipes uel polentam permisceas et offeras: et agrestis
cucumeris et colocynthidis suffusio sic nocebit.
Aduersus mures agrestes Apuleius adserit semina
bubulo felle maceranda, antequam spargas. Nonnulli rododafnes foliis eorum
claudunt, qui rosis his, dum in exitum nituntur, intereunt.
[10] Talpas Graeci hoc genere persequuntur. Nucem
perforari iubent uel aliquod pomi genus soliditatis eiusdem. Ibi paleas et
cedrum cum sulfure sufficienter includi. Tunc omnes paruulos aditus et reliqua
spiramenta talparum diligenter adobrui, unum foramen, quod amplum est,
reseruari, in cuius aditu nucem intus incensam si poni, ut ab una parte flatus
possit accipere, quos ab alia parte diffundat: sic inpletis fumo cuniculis
talpas uel fugere protinus uel necari.
[11] Mures rusticos, si querno cinere aditus
eorum satures, adtactu frequenti scabies occupabit ac perimet.
Serpentes prope omni austeritate fugantur et
nocentes spiritus innocentia fumi graueolentis exagitat. Vramus galbanum uel
cerui cornua, radices lilii, caprae ungulas. Hoc genere monstra noxia
prohibentur.
[12] Opinio Graecorum est, si nubes locustarum
repente surrexerit, latentibus infra texta cunctis hominibus eam posse
transire: quod si inobseruantes homines sub aere deprehendant, nullum fructum
noceri, si continuo omnes ad texta confugiant. Pelli etiam dicuntur amari lupini uel agrestis cucumeris aqua decocta,
si muriae mixta fundatur. Aestimant aliqui locustas uel scorpios fugari posse,
si aliqui ex his urantur in medi.
[13] Campas nonnulli ficulneo cinere
persequuntur: si permanserint, urina bubula et amurca aequaliter mixta
conferueant et, ubi refrixerint, olera omnia hoc imbre consperge. Prasocoridas
Graeci uocant animalia, quae solent hortis nocere. Ergo uentriculum ueruecis
statim occisi plenum sordibus suis, spatio, quo abundant, leuiter debebis
operire. Post biduum reperies ibi animalia ipsa congesta. Hoc cum bis uel tertio
feceris, genus omne, quod nocebat, extingues.
[14]
Grandini creditur obuiare, si quis crocodili pellem uel hyaenae uel marini
uituli per spatia possessionis circumferat et in uillae aut cortis suspendat
ingressu, cum malum uiderit imminere. Item si palustrem testudinem dextra manu
supinam ferens uineas perambulet et reuersus eodem modo sic illam ponat in terra,
ut glebas dorsi eius obiciat curuaturae, ne possit inuerti sed supina
permaneat. Hoc facto fertur spatium sic defensum nubes inimica transcurrere.
[15] Nonnulli ubi instare malum uiderint, oblato speculo imaginem nubis
accipiunt et hoc remedio nubem, seu ut sibi obiecta displiceat seu ut tamquam
geminata alteri cedat, auertunt. Item uituli marini pellis in medio uinearum
loco uni superiecta uiticulae creditur contra imminens malum totius uineae
membra uestisse.
[16] Omnia semina horti uel agri feruntur ab
omnibus malis ac monstris tuta seruari, si agrestis cucumeris tritis radicibus
ante macerentur. Item equae caluaria sed non uirginis intra hortum ponenda est
uel potius asinae. Creduntur enim sua praesentia fecundare, quae spectant.
|