|
I.
1 Omnis causa primaria plus est
influens super causatum suum quam causa universalis secunda.
2 Cum ergo removet causa
universalis secunda virtutem suam a re, causa universalis prima non aufert
virtutem suam ab ea.
3 Quod est quia causa
universalis prima agit in causatum causae secundae, antequam agat in ipsum causa
universalis secunda quae sequitur ipsam.
4 Cum ergo agit causa
secunda, quae sequitur, causatum, non excusat ipsius actio a causa prima quae
est supra ipsam.
5 Et quando separatur causa
secunda a causato, quod sequitur ipsam, non separatur ab eo prima quae est
supra ipsam, quoniam est causa ei <...>.
6 Et nos quidem
exemplificamus illud per esse et vivum et hominem.
7 Quod est quia oportet ut
sit res esse in primis, deinde vivum, postea homo.
8 Vivum ergo est causa
hominis propinqua; et esse, causa eius longinqua.
9 Esse ergo vehementius est
causa homini quam vivum, quoniam est causa vivo quod est causa homini.
10 Et similiter, quando
ponis rationalitatem causam homini, est esse vehementius causa homini quam
rationalitas, quoniam est causa causae eius.
11 Et illius quod dicimus
significatio est quod quando tu removes virtutem rationalem ab homine, non
remanet homo sed remanet vivum, spirans, sensibile.Et quando removes ab eo
vivum, non remanet vivum sed remanet esse, quoniam esse non removetur ab eo,
sed removetur vivum; quoniam causa non removetur per remotionem causati sui,
remanet ergo homo esse. Cum ergo individuum non est homo, est animal et, est esse tantum.
12 Iam igitur manifestum
estet planum quod causa prima longinqua est plus comprehendens et vehemendius
causa rei quam causa rei quam causa propinqua.
13 Et propter illud fit eius operatio
vehementioris adhaerentiae cum re quam operatio causae propinqua. Et hoc quidem
non fit secundum hoc , nisi quia res in
primis non patitur nisi a virtute longinqua; deinde patitur secundo a virtute
quae est sub prima.
14 Et causa prima adiuvat
secundam causam super operationem suam, quoniam omnem operationem quam causa
efficit secunda, et prima causa efficit; verumtamen efficit eam per modum
alium, altiorem et sublimiorem.
15 Et quando removetur
causa secunda a causato suo, non removetur ab eo causa prima, quoniam causa
prima est maioris et vehementioris adhaerentiae cum re quam causa propinqua.
16 Et non figitur causatum
causae secundae nisi per virtutem causae secundae nisi per virtutem causae
primae.
17 Quod est quia causa
secunda quando facit rem, influit causa prima quae est supra eam super illam
rem de virtute sua, quare est supra adhaeret ei adhaerentia vehementi et servat
eam.
18 Iam ergo manifestum est et planum
quod causa longinqua est vehementius causa rei quam causa propinqua quae
sequitur eam, et quod ipsa influit virtutem suam super eam, et servat eam, et
non separatur ab ea separatione suae causae propinquae, immo remanet inea et
adhaeret ei adhaerentia vehementi, secundum quod ostendimus et exposuimus.
|