Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Liber de causis

IntraText CT - Text

  • III.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III.
27 Omnis anima nobilis tres habet operationes: [nam ex operibus eius est] operatio animalis et operatio intellectibilis et operatio divina.

28 Operatio autem divina est quoniam ipsa parat naturam cum virtute quae est in ipsa a causa prima.

29 Eius autem operatio intellectibilis est quoniam ipsa scit res per virtutem intelligentiae quae est in ipsa.

30 Operatio autem eius animalis est quoniam ipsa movet corpus primum et omnia corpora et naturalia, quoniam ipsa est causa motus corporum et causa operationes naturae.

31 Et non efficit anima has operationes nisi quoniam ipsa est exemplum superioris virtutis.

32 Quod est quia causa prima creavit esse animae mediante intelligentia, et propter illud facta est anima efficiens operationem divinam.

33 Postquam ergo creavit causa prima esse animae, posuit eam sicut [stramentum] intelligentiae inquod efficiat operationes suas.

34 Propter illud ergo anima intellectibilis efficit operationem intelligentiae, facta est inferioris operationis quam ipsa in impressione sua in id quod est sub ipsa.

35 Quod est quia ipsa non imprimit in res nisi per motum, scilicet quia non recipit quod est sub ea operationem eius nisi ipsa moveat ipsum. Propter hanc ergo causam fit quod anima movet corpora; de proprietate namque animae est ut vivificet corpora, quando influit super ea virtutem suam, et directe producit ea ad operationem rectam.

36 Manifestum eest igitur nunc quod anima habet tres operationes, quoniam habet virtutes tres: scilicet virtutem divinam et virtutem intelligentiae et virtutem eius essentiae,secundum quod narravimus et ostendimus.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License