(V.)
49 Intelligentiae superiores primae, quae sequuntur causam
primam, imprimunt formas secundas, stantes, quae non destruuntur ita ut sit
necessarium iterare eas vice alia. Intelligentiae autem secundae imprimunt formas
declines, separabiles, sicut est anima.
50 Ipsa namque est ex impressione
intelligentiae secundae quae sequitur esse creatum inferius.
51 Et non multiplicantur animae nisi
per modum quo multiplicantur intelligentiae. Quod est quia
esse animae iterum habet finem, sed quod ex eo est inferius est infinitum.
52 Igitur animae quae
sequuntur alachili [id est] intelligentiam, sunt completae, perfectae, paucae
declinationis et separationis; et anima quae sequuntur esse inferius sunt in
complemento et decplinatione sub animabus superioribus.
53 Et anima superiores influunt
bonitates, quas recipiunt ab intelligentia, super animas inferiores.
54 Et omnis anima recipiens ab intelligentia virtutem plus,
est super impressionem fortior, et quod impressum est ab ea est fixum, stans,
et est motus eius motus aequalis, continuus. Et illa in qua ex ea est virtus intelligentiae minus, est in impressione
sub animabus primis, et est quod ab ea impressum est debile, evanescens,
destructibile.
55 Verumtamen, quamvis sit ita,
tamen permanent per generationem.
56 Iam ergo ostensum est quare factae
sunt formae intellectibiles multae, et non est esse nisi unum, simplex, et
quare factae sunt multae animae, quarum quaedam sunt fortiores aliis quibusdam,
et esse earum est unum, simplex, in quo non est diversitas.
|