V
(VI).
57 Causa prima superior est omni
narratione. Et non deficiunt linguae a narratione eius nisi
propter narrationem esse ipsum, quoniam ipsa est supra omnem causam et non
narratur nisi per causas secundas quae illuminantur a lumine
causae primae.
58 Quod est quoniam causa
prima non cessat illuminare causatum suum et ipsa non illuminatur a lumine
alio, quoniam ipsa est lumen purum supra quod non est lumen.
59 Ex illo ergo facta est
prima sola cuius deficit narratio; et non est ita nisi quia supra ipsam non est
causa per quam cognoscatur,
60 quia omnis quidem res non cognoscitur et narratur nisi ex
ipsa causa sua. Cum ergo res est causa
tantum et non est causatum, non scitur per causam primam, neque narratur
quoniam est superior narratione, neque consequitur eam loquela.
61 Quod est quia narratio non fit
nisi per loquelam, et loquela per intelligentiam, ei intelligentia per
cogitationem, et cogitatio per meditationem, et meditatio per sensum. Causa
autem prima est supra res omnes, quoniam est causa eis; propter illud ergo fit
quod ipsa non cadit sub sensu et meditatione et cogitatione et intelligentia et
loquela; non est ergo narrabilis.
62
Et dico iterum quod res, aut est sensibilis et cadit sub sensu, aut est
meditabilis et cadit sub meditatione, aut est fixa stans secundum dispositionem
unam et est intellectibilis, aut convertibilis vel destructibilis cadens sub
generatione et corruptione et ens cadens sub cogitatione. Et causa prima est supra res intellectibiles sempiternas et supra res
destructibiles, quapropter non cadunt super eam sensus neque meditatio neque
cogitatio neque intelligentia.
63 Et ipsa quidem non sigtnificatur nisi ex
causa secunda quae est intelligentia et non nominatur per nomen causati sui
primi nisi per modum altiorem et meliorem, quoniam quod est causati est causae
iterum, verumtatem per modum sublimiorem et meliorem et nobiliorem, sicut
ostendimus.
|