VI
(VII).
64 Intelligentia est
substantia quae non dividitur.
65 Quod est quia si non
est cum magnitudine neque corpus neque movetur, tunc procul dubio non
dividitur.
66 Et irum omne divisibile
non dividitur nisi aut in multitudinem aut in magnitudinem aut in motum suum.
67 Cum ergo res est secundum hanc
dispositionem, est sub tempore, quoniam non recipit divisionem nisi in tempore.
Et intelligentia quidem non est in tempore, immo est cum
aeternitate; quapropter facta est altior et superior omni corpore et omni
multitudine. Quod si inveniatur
in ea multitudo, non invenitur nisi quasi res existens una. Cum ergo
intelligentia sit secundum hunc modum, penitus divisionem non recipit.
68 Et significatio
[quidem] illius est reditio sui super essentiam suam, scilicet quia non
extenditur cum re extensa, ita ut sit una suarum extremitatum secunda ab alia.
69 Quod est quia quando
vult scientiam rei corporalis <...> non extenditur cum ea, sed ipsa stat
fixa secundum suam dispositionem; quoniam est forma a qua non pertransit
aliquid. Et corpora quidem non sunt ita.
70 Et significatio <...> quod
intelligentia non est corpus neque dividitur eius substantia et operatio eius,
est quod utraeque sunt res una. Et intelligentia quidem est multa propter
bonitates quae adveniunt ei a causa prima. Et ipsa quamvis
multiplicetur per hunc modum, tamen quia appropinquat uni, fit unum et non
dividitur. Et intelligentia quidem non recipit divisionem quoniam est primum creatum
quod creatum est a causa prima, et unitas est dignior ea quam divisio.
71 Iam ergo verificatum est quod
intelligentia substantia est quae non est cum magnitudine neque corpus neque
movetur per aliquem modorum motus corporei: quapropter facta est supra tempus
[et cum aeternitate], sicut ostendimus.
|