|
IX (X).
92 Omnis intelligentia
plena est formis; verumtatem ex intelligentiis sunt quae continent formas minus
universales et ex eis sunt quae continent formas plus universales.
93 Quod est quoniam formae
quoe sunt intelligentiis secundis inferioribus per modum particularem, sunt in
intelligentiis primis per modum universalem; et formae quae sunt in
intelligentiis primis per modum universalem sunt in intelligentiis secundis per
modum particularem.
94 Et in primis
inteligentiis est virtus magna, quoniam sunt vehementioris unitas quam
intelligentiae secundae inferiores; et in intelligentiis secundis inferioribus
sunt virtutes debiles, quoniam sunt minoris unitatis et pluris multiplicitatis.
95 Quod est quia intelligentiae
quae sunt propinquae uni, puro vero sunt minoris quantitatis et maioris virtutis,
et intelligentiae quae sunt longinquiores ab uno, puro vero sunt pluris
quantitatis et debilioris virtutis.
96 Et quia intelligentiae
propinque [uni], puro vero sunt minoris quantitatis et maioris virtutis,
accidit inde ut formae quae procedunt ex intelleligentiis primis, procedant
processione universali unita <...>.
97 Et nos [quidem]
abbreviamus et dicimus quod formae quae adveniunt ex intelligentiis primis
secundis sunt debilioris processionis et vehementioris separationis.
98 Quapropter fit quod
intelligentiae secunduae proiciunt visos suos super universalem formam, quae
est in intelligentiis universalibus, et dividunt eam et separant eam, quoniam
ipsae non possunt recipere illas formas secundum veritatem et certitudinem
earum, nisi per modum secundum quem possunt recipere eas, [scilicet per
separationem et divisionem.
99 Et similiter aliqua ex rebus non
recipit quod est supra eam nisi per modum secundum quem potest recipere ipsum,]
non per modum secundum quem est res recepta.
|