Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Liber de causis

IntraText CT - Text

  • XII (XIII).
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII (XIII).
109 Omnis intelligentia intelligit essentiam suam.

110 Quod est quia intelligens et intellectum sunt simul, cum ergo est intelligentia intelligens et intelectum, tunc procul dubio videt essentiam suam.

111 Et, quando videt essentiam suam, scit quod intelligit per intelligentiam essentiam suam.

112 Et, quando scit essentiam suam, scit reliquas res quae sunt sub ea, quoniam sunt ex ea.

113 Verumtamen in ea sunt per modum intellectibilem. Ergo intelligentia et res intellectae sunt unum.

114 Quod est quia, si res intelectae et intelligentia sunt unum, et intelligentia scit esse suum, tunc procul dubio quando scit essentiam suam, scit reliquas res, et, quando scit reliquas res, scit essentiam suam, quia, quando scit reliquas res, ipsa non scit eas nisi quia sunt intellectae. Ergo intelligentia scit essentiam suam et scit res intellectas simul, sicut ostendimus.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License