|
XIII (XIV).
115 In omni anima res
sensibiles sunt per hoc quod est exemplum eis, et res intellectibiles in ea
sunt, quia scit eas.
116 Et non facta est ita
nisi quia ipsa expansa est inter res intellectibiles non moventur et inter res
sensibiles quae moventur.
117 Et quia anima sic
est, fit quod imprimit res corporeas, quapropter facta est causa corporum et
facta est causata ex intelligentia quae est ante eam.
118 Res igitur quae imprimuntur
ex anima, sunt in anima per intentionem exempli, scilcet quia res sensibiles
exemplificantur secundum exemplum animae, et res quae cadunt supra animam, sunt
in anima per modum acquisitum.
119 Cum ergo hoc sit ita,
redeamus et dicamus quod res sensibiles exemplificantur secunudm exemplum
animae, et res quae cadunt supra animam, sunt in anima per modum acquisitum.
120 Et intelligo per
animam virtutem agentem res sensibiles,
121 Verumtamen virtus efficiens in anima non est
materialis, et virtus corporea in anima est spiritualis, et virtus imprimens in
rebus habentibus dimensiones et sine dimensione.
122 Res autem intellectibiles in
anima sunt per modum accidentalem, scilicet quia res intellectibiles quae non
dividuntur sunt in anima per modum divisibilem. Ergo res intellectibiles unitae sunt in anima per modum qui multiplicatur, et
res intellectibiles quae non moventur sunt in anima per modum motus.
123 Iam ergo ostensum est quod
<...> res intellectibiles et sensibiles sunt in anima, verumtamen res
sensibiles, corporeae, motae sunt in anima per modum animalem, spiritualem,
unitum, et quod res intellectibiles, unitae, quiescentes, sunt in anima per
modum qui multiplicatur secundum motum <...>.
|