XVI
(XVII).
138 Omnis virtus unita
plus est infinita quam virtus multiplicata.
139 Quod est quia infinitum primum
quod est intelligentia est propinquum uni, puro vero. Propter illud ergo factum est quod in omni virtute propinqua uni,
<...> vero est infinitas plus quam in virtute longiqua ab eo.
140 Quod est quia virtus,
quando incipit multiplicari, tunc destruitur unitas eius, et, quando destruitur
eius unitas, destruitur eius infinitas. Et non destruitur infinitas eius nisi
quia dividitur.
141 Et illius quidem
significatio est virtus divisa, et quod ipsa quanto magis aggregatur et unitur,
magnificatur et vehementior fit et efficit operationes mirabiles; et quanto
magis partitur et dividitur, minoratur et debilitatur et efficit operationes
viles.
142
Iam igitur manifestum est et planum quod virtus, quando plus approximat uni,
puro vero, fit vehementior eius unitas, et quanto vehementior fit unitas, est
infinitas in ea magis apparens et manifestior et sunt operationes eius
operationes magnae, mirabiles et nobiles.
|