XVIII
(XIX).
149 Ex intelligentiis est quae est
est intelligentia divina, quoniam ipsa recipit ex bonitatibus primis quae
procedunt ex causa prima receptione multa.Et de eis est quae est intelligentia
tantum, quoniam non recipit ex bonitatibus primis nisi mediante intelligentia
prima. Et ex animabus est quae est anima
intellectibilis, quoniam est pendens per intelligentiam; et ex eis est quae est
anima tantum. Et ex
corporibus naturalibus est cui est anima regens ipsum et faciens directionem
super ipsum; et de eis sunt quae sunt corpora naturalia tantum, quibus non est
anima.
150 Et hoc fit ita nisi
quoniam est ipsa <...> neque intellectibilis tota neque animalis tota
neque corporea totra, neque pendet per causam quae est supra eam, nisi quae est
ex ea completa, integra est quae pendet per causam quae est supra eam,
151 scilicet quia non omnis intelligentia pendet per bonitates
causae primae, nisi quae ex eis est intelligentia completa in primis, integra.
Ipsa enim potest recipere bonitates descendentes ex causa prima et pendere per
eas, ut vehemens fiat sua unitas.
152 Et similiter non
omnis anima pendet per intelligentiam, nisi quae ex eis est completa, integra
et vehementius simul cum intelligentia, per hoc quod pendet per intelligentiam,
et est intelligentia completa.
153 Et similiter iterum
non omne corpus naturale habet animam, nisi quod ex eis est completum,
integrum, quasi sit rationale.
154 Et secundum hanc formam <...> sunt
reliqui ordines intellectibiles.
|