|
XIX (XX).
155 Causa primas regit
res creatas omnes praeter quod commisceatur cum eis.
156 Quod est quia regimen
non debilitat unitatem eius exaltatam super omnem rem neque destruit eam; neque
prohibet eam essentia unitatis eius seiuncta a rebus quin regat eas.
157 Quod est quia causa prima est fixa, stans cum unitate sua
pura semper, et ipsa regit res creatas omnes et influit super eas virtutem
vitae et bonitates secundum modum virtutis earum [receptibilium] et
possibilitateam earum. Prima enim bonitas
influit bonitates super res omnes influxione una; verumtamen unaquaequae rerum
recipit ex illa influxione secundum modum suae virtutis et sui
esse.
158 Et bonitas prima non influit
bonitates super res omnes nisi per modum unum, quia non est bonitas nisi per
suum esse et suum ens et suam virtutem, ita quod est bonitas, et bonitas [et
virtus] et ens sunt res una, fit quod ipsum influit bonitates super res
influxione communi una <...>. Et diversificantur bonitatea et dona ex
concursu recipientis. Quod est quia sapientia bonitates non
recipiunt aequaliter, immo quaedam eorum recipiunt plus quam quaedam, hoc
quidem est propter magnitudinem suae largitatis.
159 Redeamus ergo et dicamus quod
inter omne agens, quod agit per esse suum tantum, et inter factum suum non est
continuator neque res alia media. Et non est continuator inter agens et factum
nisi additio super esse, scilicet quando agens et factum sunt per instrumentum
et non facit per esse suum <...> et sunt
composita. Quapropter recipiens recipit per continuationem inter ipsum et factorem suum et est hunc agens seiunctum a
facto suo <...>.
160 Agens vero inter quod et inter factum suum non
est continuator penitus, est agens verum et regens verum, faciens res per finem
decoris, post quod non est possibile ut sit decus aliud; et regit factum suum
per ultimum regiminis.
161 Quod est quia regit res per modum
per quem agit et non agit nisi per ens suum; ergo ens eius iterum erit regimen
eius. Quapropter fit quod regit et agit per ultimum
decoris et regimen in quo non est diversitas neque tortuositas. Et non diversificantur operationes et regimen propter causas
primas nisi secundum meritum recipientis.
|