Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Liber de causis

IntraText CT - Text

  • XXII (XXIII).
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXII (XXIII).
172 Omnis intelligentia divina scit res per hoc quod ipsa est intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina.

173 Quod est quia proprietas intelligentiae est scientia, et non est eius complementum et integritas nisi ut sit sciens. Regens ergo est Deus, benedictus et sublimis, quoniam ipse replet res bonitatibus. Et intelligentia est pprimum creatum et est plus similis Deo sublimi, et propter illud regit quae sub ea sunt. Et, sicut Deus, benedictus et excelsus, influit bonitatem super res, similiter intelligentia influit scientiam super res qua sunt sub ea.

174 Verumtamen, quamvis intelligentia regat res quae sunt sub ea, tamen Deus, benedictus et sublimis, praecedit intelligentiam per regimen et regit res regimine sublimioris et altioris ordinis quam sit regimen intelligentiae, quoniam est illud quod dat intelligentiae regimen.

175 Et significatio illius quod res, quae recipiunt regimen intelligentiae, recipiunt regimen creatoris intelligentiae, quod est quia non refugit regimen eius aliqua ex rebus omnino, quoniam vult ut faciat recipere bonitatem suam [simul] omnes res. Quod est quia non est omnis res desiderat intelligentiam nec desiderat recipere eam; et res omnes desiderant bonitatem ex primo et desiderant recipere ipsam desiderio multo. Et in illo non est aliquis qui dubitet.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License