XXIX
(XXX).
203 Omnis substantia
creata in tempore aut est semper in tempore et tempus non superfluit ab ea,
quoniam est creata et tempus aequaliter, aut superfluit super tempus et tempus
superfluit ab ea, quoniam est creata in quibusdam horis temporis.
204 Quod est quia si creata sequuntur
se ad invicem et substantiam superiorem non sequitur nisi substantia ei
similis, non substantia dissimilis ei, sunt substantiae similes substantiae
superiori - et sunt substantiae creatae a quibus non superfluit tempus - ante
substantia quae assimilantur substantiae sempiternis, et sunt substantiae
abscissae a tempore, creatae in quibusdam horis temporis. Non est ergo possibile ut continuentur substantiae creatae in
quibusdam horis temporis cum substantiis sempieternis, quoniam non assililantur
eis omnino. Substantiae ergo sempiternae in tempore sunt illae quae continuantur cum
substantiis sempiternis, et sunt mediae
inter substantias fixas et inter substantias sectas in tempore. Et non est possibile ut substantiae sempiternae quae
sunt supra tempus, sequantur substantias temporales creatas in tempore, nisi
mediantibus substantiis tmporalibus sempiternis in tempore.
205 Et istae quidem
substantiae non factae sunt mediae, nisi quoniam ipsae communicant substantiis
sublimibus in permanentia et communicant substantiis abscissis in tempore per
generationem; ipsae enim quamvis sint sempiternae, tamen permanentia earum est
per generationem et motum.
206 Et subtantiae sempiternaee cum
tempore sunt similes substantiis sempiternis quae sunt supra tempus et drabilitatem
et non assimilantur eis in motu et generatione. Substantiae
autem sectae in tempore non assimilantur substantiis sempiternis quae sunt
supra tempus per aliquem modorum. Si ergo non assimilantur eis, tunc non possunt
recipere eas neque tangere eas. Necessariae
ergo sunt substantiae quae tangunt substantias sempiternas quae sunt supra
tempus, et erunt tangentes substantias sectas in
tempore.
207 Ergo aggregabunt per motum suum
inter substantias sectas in tempore et inter substantias sempiternas quae sunt
supra tempus. Et aggregabunt per
durabilitatea suam inter substantias quae sunt supra tempus et inter
substantias quae sunt sub tempore, scilicet cadentes sub generatione et
corruptione. Et aggregabunt inter substantias bonas et inter
substantias viles, ut non priventur substantiae viles substantiis bonis et
priventur omni bonitate et omni conveniente, et non sit eis remanentia neque
fixio.
208 Iam ergo ostensum est ex hoc quod
durabilitatis duae sunt specieis quarum una est aeterna et altera est
temporalis. Verumtamen una durabilitatum duarum est stans, quieta, et
durabilitas altera movetur; et una earum
aggregatur et operationes eius omnes simul, neque quaedam earum est ante
quamdam, et altera est currens, extensa, quaedam operationes eius sunt ante
quasdam. Et universalitas unius earum est per essentiam suam, et universalitas
alterius est per partes suas quarum unaquaeque est seiuncta suae compari per modum primum et postremum.
209 Iam ergo manifestum est quod
substantiarum quaedam sunt quae sempiternae sunt et supra tempus, et ex eis
sunt sempiterni aequales tempori et tempus non superfluit ab eis, et ex eis
sunt quae abscissae sunt a tempore et tempus superfluit ab eis ex superiori
earum et ipsarum inferiori, [scilicet ex principio earum usque ad extremum
ipsarum,] et sunt substantiae cadentes sub generatione et corruptione.
|