|
XXX (XXXI).
210 Inter rem cuius substantia et actio sunt in
momento aeternitatis et inter rem cuius substantia et actio sunt in momento
temporis existens est medium, et est illud cuius substantia est ex momento
aeternitatis et operatio ex momento temporis.
211 Quod est quia res cuius substantia cadit sub tempore, scilicet
quia tempus continet eam, est in omnibus dispositionibus suis cadens sub
tempore, quare et eius actio cadit sub tempore: quoniam, quando substantia rei
cadit sub tempore, procul dubio et eius actio cadit sub tempore. Res autem
cadens sub tempore in omibus dispositionibus suis seiuncta est a re
cadente sub aeternitate in omnibus dispositionibus suis. Continuatio autem non
est nisi in rebus similibus. Necesse est igitur ut sit res alia tertia media
inter utrasque cuius substantia cadat sub aeternitate et ipsius actio cadat sub
tempore.
212 Impossibile namque est ut sit res cuius
substantia cadat sub tempore et actio aius sub aeternitate: sic enim actio eius
melior esset ipsius substantia; hoc autem est impossibile.
213 Manifestum igitur est quod inter res cadentes sub tempore
cum suis substantiis et suis actionibus et inter res quarum substantiae et
actiones sunt cadentes sub momento aeternitatis sunt res cadentes sub
aeternitate per substantias suas et cadentes sub tempore per operationes suas,
sicut ostendimus.
|