Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Liber de causis

IntraText CT - Text

  • II.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II.
19 Omne esse superius aut est superius aeternitate et ante ipsam, aut est cum aeternitate, aut est post aeternitatem sed supra tempus.

20 Esse vero quod est ante aeternitatem est causa prima, quoniam est causa ei.

21 Sed esse quod est cum aeternitate est intelligentia quoniam est esse secundum, [secundum habitudinem unam, unde non patitur neque destruitur.]

22 Esse vero quod est post aeternitatem et supra tempus est anima, quoniam est in horizonte aeternitatis inferius et supra tempus.

23 Et significatio quod causa prima est ante aeternitatem ipsam, est quod esse in ipsa est acquisitum.

24 Et dico quod omnis aeternitas est esse, sed non omne esse est aeternitas.-Et causa prima est supra aeternitatem, quoniam aeternitas est causatus ipsius.

25 Et inteligentia [apponitur vel] parificatur aeternitati, quoniam extenditur cum ea; et non alteratur neque destruitur.

26 Et anima annexa est cum aeternitate inferiusquoniam est susceptibilior impressionis quam intelligentia, et es supra tempus, quoniam est causa temporis.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License