|
III.
27 Omnis anima nobilis
tres habet operationes: [nam ex operibus eius est] operatio animalis et
operatio intellectibilis et operatio divina.
28 Operatio autem divina est
quoniam ipsa parat naturam cum virtute quae est in ipsa a causa prima.
29 Eius autem operatio
intellectibilis est quoniam ipsa scit res per virtutem intelligentiae quae est
in ipsa.
30 Operatio autem eius
animalis est quoniam ipsa movet corpus primum et omnia corpora et naturalia,
quoniam ipsa est causa motus corporum et causa operationes naturae.
31 Et non efficit anima
has operationes nisi quoniam ipsa est exemplum superioris virtutis.
32 Quod est quia causa
prima creavit esse animae mediante intelligentia, et propter illud facta est
anima efficiens operationem divinam.
33 Postquam ergo creavit
causa prima esse animae, posuit eam sicut [stramentum] intelligentiae inquod
efficiat operationes suas.
34 Propter illud ergo
anima intellectibilis efficit operationem intelligentiae, facta est inferioris
operationis quam ipsa in impressione sua in id quod est sub ipsa.
35 Quod est quia ipsa non imprimit in
res nisi per motum, scilicet quia non recipit quod est sub ea operationem eius
nisi ipsa moveat ipsum. Propter hanc ergo causam fit quod anima movet corpora;
de proprietate namque animae est ut
vivificet corpora, quando influit super ea virtutem suam, et directe producit
ea ad operationem rectam.
36 Manifestum eest igitur nunc quod
anima habet tres operationes, quoniam habet virtutes tres: scilicet virtutem
divinam et virtutem intelligentiae et virtutem eius essentiae,secundum quod
narravimus et ostendimus.
|