IV.
37 Prima rerum creatarum
est esse et non est ante ipsum creatum aliud.
38 Quod est quia esse est
supra sensum et supra animam et supra intelligentiam, et non est post causam
primam latius neque prius creatum ipso.
39 Propter illud ergo factum est
superius creatis rebus omnibus et vehementius unitum.
40 Et non est factum ita nisi
propter suam propinquitatem esse puro et uni et vero in quo non est multitudo
aliquorum modorum.
41 Et esse creatum quamvis
sit unum tamen multiplicatur, scilicet quia ipsum recipit multiplicitatem.
42 Et ipsum quidem non est
factum multa nisi quia ipsum, quamvis sit simplex et non sit in creatis
simpliciter eo, tamen est compositum ex finito et infinito.
43 Quod est quia omne quod
ex eo sequitur causam primam est achili [id est] intelligentia, completa et
ultima in potentia et reliquis bonitatibus.
44 Et formae intellectibiles in ipso sunt latiores
et vehementius universales. Et quod ex eo est inferius
est intelligentia iterum, verumtatem est sub illa intelligentia in complemento
et virtute et bonitatibus. Et non sunt formae intellectibiles in illa ita dilatatae sicut est
earum latitudo in illa intelligentia.
Et esse quidem creatum primum est intelligentia totum, verumtatem intelligentia
in ipso est diversa per modum quem diximus.
45 Et quia diversificatur intelligentia,
fit illic forma intellectibilis diversa. Et sicut ex forma una, propterea quod diversificatur, in mundo
inferiori proveniunt individua infinita in multitudine, similiter ex esse
creato primo, propterea quod diversificatur, apparent formae intellectibiles
infinite.
46 Verumtatem, quamvis
diversificentur non seiunguntur ab invicem, sicut est seiunctio individuorum.
47 Quod est quoniam ipsae
uniuntur absque corruptione et separantur absque seiunctione, quoniam sunt unum
habens multitudinem et multitudo in unitate.
48 Et intelligentiae primae influunt
super intelligentias secundas bonitates quas recipiunt a causa prima, et
intendunt bonitates in eis usquequo consequuntur ultimam earum.
|