VIII
(IX).
79 Omnis intelligentiae
fixio et essentia est per bonitatem puram quae est causa prima.
80 Et virtus [quidem] intelligentiae est
vehementioris unitatis quam res secundae quae sunt post eam, quoniam ipsae non
accipiunt cognitionem eius. Et non est
facta ita, nisi quia causa est ei quod est
sub ea.
81 Et significatio eius est illud cuius rememoramur: intelligentia est
regens omnes res quae sunt sub ea per virtutem divinam quae est in ea et per
eam retinet res, quoniam per eam est causa rerum; et ipsa retinet omnes res
quae sunt sub ea et comprehendit eas.
82 Quod est quoniam omne quod est primum rebus est causa eis,
est retinens illas res et regens eas et non evadit ab eo ex ipsis aliquid
propter virtutem suam altam. Ergo intelligentia est princeps rerum quae sunt sub ea et retinens eas et regens eas, sicut
natura regit res quae sunt sub ea per virtutem intelligentiae. Et similiter intelligentia regit naturam per virtutem
divinam.
83 Et intelligentia quidem non facta est retinens
res quae sunt post eam et regens eas et suspendens virtutem suam super eas,
nisi quoniam ipsae non sunt virtus substantialis ei, [immo] ipsa est virtus
virtutum substantialium, quoniam est causa eis.
84 Et intelligentia quidem
comprehendit generata et naturam et horizontem naturae scilicet animam, nam
ipsa est supra naturam.
85 Quod est quia natura continet
generationem et anima continet naturam et intelligentia continet animam.
86 Ergo intelligentia
continet omnes res; et non est facta intelligentia ita nisi propter causam
primam quae supereminet omnibus rebus, quoniam est causa intelligentiae et
animae et naturae et reliquis rebus.
87 Et causa quidem prima non est
intelligentia neque anima neque natura, immo est supra [intelligentiam et]
animam et naturam, quoniam est creans omnes res. Verumtamen est creans
intelligentiam absque medio et creans
animam et naturam et reliquas res, mediante intelligentia.
88 Et scientia quidem
divina non est sicut scientia intellectibilis neque sicut ascientia animalis,
immo est supra scientiam intelligentiae et scientiam animae, quoniam est creans
scientias.
89 Et quidem virtus divina
est supra omnem virtutem intellectibilem et animalem et naturalem, quoniam est
causa omni virtuti.
90 Et intelligentia est habens
yliathim quoniam est esse et forma et similiter anima est habens yliathim, et
natura est habens yliathim. Et causae quidem primae non est
yliathim, quoniam ipsa est esse tantum.
91 Quod si dixerit aliquis: necesse
est ut sit yliathim, dicemus: yliathim suum est infinitum et individuum suum
est bonitas pura, influens super intelligentiam omnes bonitates et super
reliqua res mediante intelligentia.
|