Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Liber de causis

IntraText CT - Text

  • X (XI).
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

X (XI).
100 Omnis intelligentia intelligit res sempiternas quae non destruuntur neque cadunt sub tempore.

101 Quod est quoniam si intelligentia est semper quae non movetur, tunc ipsa est causa rebus sempiternis quae non destruuntur [nec permutantur] neque cadunt sub generatione et corruptione. Et intelligentia quidem non est ita, nisi quia intelligit rem per esse suum, et esse suum est sempiternum quod non corrumpitur <...>.

102 Cum ergo hoc sit ita, dicimus quod res destructibiles <...> sunt ex corporeitate, scilicet ex causa corporea temporali, non ex causa intellectibili aeterna.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License