XI
(XII).
103 Primorum omnium
quaedam sunt in quibusdam per modum quo licet ut sit unum eorum in alio.
104 Quod est quia in esse
sunt vita et intelligentia, et in vita sunt esse et intelligentia, et in
intelligentia sunt esse et vita.
105 Verumtamen esse et
vita in intelligentia sunt duae alachili, [id est] intelligentiae, et esse et
intelligentia in vita sunt duae vitae, et intelligentia et vita in esse dunt
duo esse.
106 Et illud [quidem] non est ita
nisi quia unumqoudque primorum aut est causa aut causatum. Causatum ergo in causa est per modum causae et causa in
causato per modum causati.
107 Et nos [quidem]
abbreviamus et dicimus quod res agens in rem per modum causae non est in ea
nisi per modum quo est causa eius, sicut sensus in anima per modum animalem, et
anima in intelligentia per modum intellectibilem, et intelligentia in esse per
modum essentialem, et esse primum in intelligentia per modum intellectibilem,
et anima in sensu per modum sensibilem.
108 Et redeamus et dicamus quod
sensus in anima et intelligentia in causa prima sunt per modos suos, secundum
quod ostendimus.
|