XXIII
(XXIV).
176 Causa prima existit
in rebus omnibus secundum dispositionem unam, sed res omnes nin existunt in
causa prima secundum dispositionem unam.
177 Quod est quia,
quamvis causa prima existat in rebus omnibus, tamen unaquaequae rerum recipit
eam secundum modum suae potentiae.
178 Quod est quia ex
rebus sunt quae recipiunt causam primam receptione unita, et ex eis sunt quae
recipiunt eam receptione multiplicata, et ex eis sunt quae recipiunt receptione
aeterna, et ex eis sunt quae recipiunt receptione temporali, et ex eis sunt
quae recipiunt receptione spirituali, et ex eis sunt quae recipiunt receptione
corporali.
179 Et diversitas quidem receptionis
non fit ex causa prima sed propter recipiens. Quod est quia suscipiens
diversificatur: propter illud ergo susceptum est diversificatum. Influens vero
existens unum non diversum, influit super
omnes res bonitates aequaliter, bonitas namque influit super omnes res ex causa
prima aequaliter. Res igitur sunt causa diversitatis influxionis bonitatis
super res. Procul dubio igitur non inveniuntur res omnes in
causa prima per modum unum. Iam autem ostensum est quod causa prima
invenitur in omnibus rebus per modum unum et nn
inveniuntur in ea omnes res per modum unum.
180 Ergo secundum modum
propinquitatis causae primae et secunudum modum quo res potest recipere causam
primam, secunudum quantitatem illius potest recipere et delectari per eam. Quod est quia non recipit res ex causa prima et delectatur in ea
nisi per modum esse sui. Et non intelligo per esse
nisi cognitionem, nam secundum modum quo cognoscit res causam primam creantem,
secundum quantitatem illam recipit ex ea et delectatur in ea, sicut ostendimus.
|