Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • 34
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[34] HIS temporibus regno Nordanhymbrorum praefuit rex fortissimus et gloriae cupidissimus Aedilfrid, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem uastauit Brettonum; ita ut Sauli quondam regi Israeliticae gentis conparandus uideretur, excepto dumtaxat hoc, quod diuinae erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis uel subiugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud, quod benedicens filium patriarcha in personam Saulis dicebat, aptari: ‘Beniamin lupus rapax, mane comedet praedam et uespere diuidet spolia.’

Unde motus eius profectibus Aedan rex Scottorum, qui Brittaniam inhabitant, uenit contra eum cum inmenso ac forti exercitu; sed cum paucis uictus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastán, id est Degsa lapis, omnis pene eius est caesus exercitus. In qua etiam pugna Theodbald frater Aedilfridi cum omni illo, quem ipse ducebat, exercitu peremtus est. Quod uidelicet bellum Aedilfrid anno ab incarnatione Domini DCIII, regni autem sui, quod XX et IIII annis tenuit, anno XI, perfecit; porro anno Focatis, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania aduersus gentem Anglorum usque ad hanc diem in proelium uenire audebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License