LIBER
SECUNDUS.
[1]
HIS temporibus, id est anno dominicae incarnationis DCV, beatus papa Gregorius,
postquam sedem Romanae et apostolicae ecclesiae XIII annos, menses VI, et dies X
gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni caelestis sedem
translatus. De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de
potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra
historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus
et debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et
conuersis iam dudum ad fidem ueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram
gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita ut apostolicum
illum de eo liceat nobis proferre sermonem: quia etsi aliis non est apostolus,
sed tamen nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino.
Erat autem
natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proauis non solum nobile, sed et
religiosum ducens. Denique Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus,
uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus. Sed ipse
nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis
exercuit. Nobilitatem uero illam, quam ad saeculum uidebatur habere, totam ad
nanciscendam supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit. Nam
mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis
gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo
illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur,
emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore
ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene
cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium
amaret. Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo
potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre
consuerat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens,
enumeratis animi sui uirtutibus priscis, mox dolendo subiunxit: ‘At nunc ex
occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam
pulchram quietis suae speciem terreni actus puluere fedatur. Cumque se pro
condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad
haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid
amisi; dumque intueor illud, quod perdidi, fit hoc grauius, quod porto.’
Haec quidem
sanctus uir ex magnae humilitatis intentione dicebat; sed nos credere decet
nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo
potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de
propriae quondam quiete conuersationis habuerat; maxime quia et pontificali
functus officio domum suam monasterium facere curauit; et dum primo de
monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim
apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conuersatus
palatio propositum uitae caelestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex
monasterio suo, qui eum gratia germanae caritatis ad regiam urbem secuti sunt,
in tutamentum coepit obseruantiae regularis habere; uidelicet ut eorum semper
exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune
restringeretur, cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret,
concussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosae lectionis
roboraret alloquium. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus
incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae magis magisque succensus.
Nam hortati
sunt eum, ut librum beati Iob magnis inuolutum obscuritatibus mystica
interpretatione discuteret; neque negare potuit opus, quod sibi fraternus amor
multis utile futurum inponebat. Sed eundem librum, quomodo iuxta litteram
intellegendus, qualiter ad Christi et ecclesiae sacramenta referendus, quo
sensu unicuique fidelium sit aptandus, per XXX et V libros expositionis miranda
ratione perdocuit. Quod uidelicet opus in
regia quidem urbe apocrisiarius inchoauit, Romae autem iam pontifex factus
expleuit. Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam
heresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio,
iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit. Siquidem Eutycius eiusdem
urbis episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria
inpalpabile, uentis aereque subtilius esse futurum; quod ille audiens, et ratione
ueritatis, et exemplo dominicae resurrectionis, probauit hoc dogma orthodoxae
fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet, quod corpus
nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum
spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae; iuxta exemplum
dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: ‘Palpate
et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.’ In
cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem
heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo
imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui
eius resuscitator existeret.
Alium quoque
librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce
patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere,
qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta
consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et omelias
euangelii numero XL conposuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit.
Libros etiam Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi sui,
uirtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse uel audire poterat, ad
exemplum uiuendi posteris collegit; ut, sicut in libris expositionum suarum,
quibus sit uirtutibus insudandum, edocuit, ita etiam descriptis sanctorum
miraculis, quae uirtutum earumdem sit claritas, ostenderet. Primam quoque et
ultimam Ezechielis prophetae partem, quae uidebantur obscuriores, per omelias
XX et duas, quantum lucis intus habeant, demonstrauit. Excepto libello
responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis
episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes
historiis; libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiae de necessariis
ecclesiae causis utillimum conposuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod
eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene
iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus
cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat,
lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Uerum inter haec, dum
sollicitus pensaret, quia scriptura teste: ‘Omnis filius, qui recipitur,
flagellatur’; quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius
praesumtione respirabat.
Haec quidem
de inmortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore
restingui. Nam alii quidam pontifices construendis ornandisque auro uel argento
ecclesiis operam dabant, hic autem totus erga animarum lucra uacabat.
Quicquid
pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut
iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria;
ita ut illud beati Iob ueraciter dicere posset: ‘Auris audiens beatificauit me,
et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem
uociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me
ueniebat, et cor uiduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et uestiui me,
sicut uestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo.
Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam.
Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.’ Et paulo
post: ‘Si negaui,’ inquit, ‘quod uolebant, pauperibus, et oculos uiduae
exspectare feci. Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa
est mecum.’
Ad cuius
pietatis et iustitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per
praedicatores, quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens aeternae
libertatis fecit esse participem; cuius fidei et saluti congaudens, quamque
digna laude commendans, ipse dicit in Expositione beati Iob: ‘Ecce lingua
Brittaniae, quae nil aliud nouerat quam barbarum frendere, iam dudum in diuinis
laudibus Hebreum coepit alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus
sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni
principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora
simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam
metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis
caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae
cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrenatur, ut praue agere
metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.’ Quibus
uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii
eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum
gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant.
Fecit inter
alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum Petri et
Pauli super corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa missarum
celebratione tria uerba maximae perfectionis plena superadiecit: ‘Diesque
nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in
electorum tuorum iubeas grege numerari.’
Rexit autem
ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Focatis. Secundo autem eiusdem
Focatis anno transiens ex hac uita, migrauit ad ueram, quae in caelis est,
uitam. Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante
secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae
ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius
epitaphium huiusmodi:
Suscipe, terra, tuo corpus de corpore
sumtum,
Reddere quod ualeas uiuificante Deo.
Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt,
Cui uitae alterius mors magis ipsa uia est.
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro,
Qui innumeris semper uiuit ubique bonis.
Esuriem dapibus superauit, frigora ueste,
Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
Implebatque actu, quicquid sermone docebat,
Esset ut exemplum, mystica uerba loquens.
Ad Christum Anglos conuertit pietate magistra,
Adquirens fidei agmina gente noua.
Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor agebas,
Ut Domino offerres plurima lucra gregis.
Hisque Dei consul factus laetare triumphis;
Nam mercedem operum iam sine fine tenes.
Nec silentio
praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque
perlata est; qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae
gentis curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum, aduenientibus nuper
mercatoribus, multa uenalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum
confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse, ac uidisse inter alia
pueros uenales positos candidi corporis, ac uenusti uultus, capillorum quoque
forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit, ut aiunt, de qua regione uel
terra essent adlati. Dictumque est, quia de Brittania insula, cuius incolae
talis essent aspectus. Rursus
interrogauit, utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent
inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa
trahens suspiria: ‘Heu, pro dolor!’ inquit, ‘quod tam lucidi uultus homines
tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna
gratia uacuam gestat!’ Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis
illius. Responsum est, quod Angli uocarentur. At ille: ‘Bene,’ inquit; ‘nam et
angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet
nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt adlati?’ Responsum est, quod Deiri
uocarentur idem prouinciales. At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘Deiri; de ira eruti, et
ad misericordiam Christi uocati. Rex prouinciae illius quomodo appellatur?’
Responsum est, quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: ‘Alleluia,
laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.’
Accedensque
ad pontificem Romanae et apostolicae sedis, nondum enim erat ipse pontifex
factus, rogauit, ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos uerbi ministros, per
quos ad Christum conuerteretur, mitteret; se ipsum paratum esse in hoc opus
Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret,
placeret. Quod dum perficere non posset, quia, etsi pontifex concedere illi,
quod petierat, uoluit, non tamen ciues Romani, ut tam longe ab urbe secederet,
potuere permittere; mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus
diu desideratum; alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem ut
fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adiuuans. Haec iuxta opinionem,
quam ab antiquis accepimus, historiae nostrae ecclesiasticae inserere oportunum
duximus.
|