[2]
INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum
colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui
usque hodie lingua Anglorum Augustinaes Ãc,
id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium
Saxonum appellatur; coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace
catholica secum habita communem euangelizandi gentibus pro Domino laborem
susciperent. Non enim paschae diem dominicum suo tempore, sed a XIIII usque ad
XX lunam obseruabant; quae computatio LXXXIIII annorum circulo continetur. Sed
et alia plurima unitati ecclesiasticae contraria faciebant. Qui cum longa
disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus
Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones
uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent,
sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut
diceret: ‘Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut
ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio,
quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis eger,
et per cuius preces fuerit curatus, huius fides et operatio Deo deuota atque
omnibus sequenda credatur.’ Quod cum aduersarii, inuiti licet, concederent,
adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce priuatus; qui cum oblatus
Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio
perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua
ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat,
restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum
corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet. Nec mora, inluminatur
caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus. Tum
Brettones confitentur quidem intellexisse se ueram esse uiam iustitiae, quam
praedicaret Augustinus; sed non se posse absque suorum consensu ac licentia
priscis abdicare moribus. Unde postulabant, ut secundo synodus pluribus
aduenientibus fieret.
Quod cum
esset statutum, uenerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures uiri
doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum
Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad
praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum ac prudentem,
qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad
praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat:
‘Si homo Dei est, sequimini illum.’ Dixerunt: ‘Et unde hoc possumus probare?’
At ille: ‘Dominus,’ inquit, ‘ait: “Tollite iugum meum super uos, et discite a
me, quia mitis sum et humilis corde.” Si ergo Augustinus ille mitis est et
humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis
portandum offerat; sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de
Deo, neque nobis eius sermo curandus.’ Qui rursus aiebant: ‘Et unde uel hoc dinoscere
ualemus?’ ‘Procurate,’ inquit, ‘ut ipse prior cum suis ad locum synodi
adueniat, et, si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus
Christi est, obtemperanter illum audite; sin autem uos spreuerit, nec coram
uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.’
Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus
illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes mox in iram conuersi
sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant.
Dicebat autem eis quia ‘in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis
ecclesiae contraria geritis; et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis,
ut pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo
renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae conpleatis; ut
genti Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis; cetera, quae agitis,
quamuis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus.’ At illi nil
horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant;
conferentes ad inuicem, quia ‘si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si
ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.’
Quibus uir
Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus
accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; et, si nationi Anglorum
noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis
passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum
est.
Siquidem post
haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid collecto grandi
exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a
Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem
dedit. Cumque bellum acturus uideret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum
pro milite bellum agente conuenerant, seorsum in tutiore loco consistere,
sciscitabatur, qui essent hi, quidue acturi illo conuenissent. Erant autem
plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus
monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus
monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui
omnes de labore manuum suarum uiuere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam
aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa conuenerant, habentes
defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis
protegeret. Quorum causam aduentus cum intellexisset rex Aedilfrid, ait: ‘Ergo
si aduersum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non
ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos inprecationibus persequuntur.’
Itaque in hos primum arma uerti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias
non sine magno exercitus sui damno deleuit. Exstinctos in ea pugna ferunt de
his, qui ad orandum uenerant, uiros circiter mille CCtos, et solum L fuga esse
lapsos. Brocmail ad primum hostium aduentum cum
suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus
gladiis reliquit. Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini,
quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam
temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae
salutis consilia spreuerant.
|