[4]
SUCCESSIT Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc uiuens
ordinauerat, ne, se defuncto, status ecclesiae tam rudis uel ad horam pastore
destitutus uacillare inciperet. In quo et exemplum sequebatur primi pastoris
ecclesiae, hoc est beatissimi apostolorum principis Petri, qui, fundata Romae
ecclesia Christi, Clementem sibi adiutorem euangelizandi, simul et successorem
consecrasse perhibetur. Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime
fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta uidit, augmentare, atque ad
profectum debiti culminis, et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis
piae operationis exemplis prouehere curauit. Denique non solum nouae, quae de
Anglis erat collecta, ecclesiae curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae
incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam
incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat. Siquidem ubi
Scottorum in praefata ipsorum patria, quomodo et Brettonum in ipsa Brittania,
uitam ac professionem minus ecclesiasticam in multis esse cognouit, maxime quod
paschae sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a
XIIIIa luna usque ad XXam dominicae resurrectionis diem obseruandum esse
putarent; scripsit cum coepiscopis suis exhortatoriam ad eos epistulam,
obsecrans eos et contestans unitatem pacis et catholicae obseruationis cum ea,
quae toto orbe diffusa est, ecclesia Christi tenere; cuius uidelicet epistulae
principium hoc est:
Dominis
carissimis fratribus episcopis uel abbatibus per uniuersam Scottiam Laurentius,
Mellitus, et Iustus episcopi, serui seruorum Dei.
Dum nos sedes
apostolica more suo, sicut in uniuerso orbe terrarum, in his occiduis partibus
ad praedicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quae
Brittania nuncupatur, contigit introisse; antequam cognosceremus, credentes,
quod iuxta morem uniuersalis ecclesiae ingrederentur, in magna reuerentia
sanctitatis tam Brettones quam Scottos uenerati sumus; sed cognoscentes
Brettones, Scottos meliores putauimus. Scottos uero per Daganum episcopum in
hanc, quam superius memorauimus, insulam, et Columbanum abbatem in Gallis
uenientem nihil discrepare a Brettonibus in eorum conuersatione didicimus. Nam Daganus episcopus ad nos ueniens, non solum cibum
nobiscum, sed nec in eodem hospitio, quo uesccbamur, sumere uoluit.
Misit idem Laurentius cum coepiscopis suis etiam
Brettonum sacerdotibus litteras suo gradui condignas, quibus eos in unitate
catholica confirmare satagit. Sed quantum haec agendo profecerit, adhuc
praesentia tempora declarant.
His temporibus uenit Mellitus Lundoniae episcopus
Romam, de necessariis ecclesiae Anglorum cum apostolico papa Bonifatio
tractaturus. Et cum idem papa reuerentissimus cogeret synodum episcoporum
Italiae, de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos
adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die
Kalendarum Martiarum; ut quaeque erant regulariter decreta, sua quoque
auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens secum Anglorum
ecclesiis mandanda atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas idem
pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et clero uniuerso, similiter et
Aedilbercto regi atque genti Anglorum direxit. Hic est Bonifatius, quartus a
beato Gregorio Romanae urbis episcopo, qui inpetrauit a Focate principe donari
ecclesiae Christi templum Romae, quod Pantheon uocabatur ab antiquis, quasi
simulacrum esset omnium deorum; in quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit
ecclesiam sanctae Dei genetricis atque omnium martyrum Christi; ut, exclusa
multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet.
|