[5] ANNO ab incarnatione dominica
DCXVI, qui est annus XXI, ex quo Augustinus cum sociis ad praedicandum genti
Anglorum missus est, Aedilberct rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L
et VI annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni gaudia subiit; qui
tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum prouinciis,
quae Humbrae fluuio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus,
imperauit; sed primus omnium caeli regna conscendit. Nam primus imperium
huiusmodi Aelli rex Australium Saxonum; secundus Caelin rex Occidentalium
Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin uocabatur; tertius, ut diximus, Aedilberct
rex Cantuariorum; quartus Reduald rex Orientalium Anglorum, qui etiam uiuente
Aedilbercto eidem suae genti ducatum praebebat, obtinuit; quintus Aeduini rex
Nordanhymbrorum gentis, id est eius, quae ad Borealem Humbrae fluminis plagam
inhabitat, maiore potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter
et Brettonum populis praefuit, praeter Cantuariis tantum; nec non et Meuanias
Brettonum insulas, quae inter Hiberniam et Brittaniam sitae sunt, Anglorum
subiecit imperio; sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus,
hisdem finibus regnum tenuit; septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene
terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum
gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte
perdomuit, ac tributarias fecit. Sed haec postmodum.
Defunctus uero est rex Aedilberct die XXIIII mensis
Februarii post XX et unum annos acceptae fidei, atque in porticu sancti Martini
intro ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et Berctæ
regina condita est.
Qui inter cetera bona, quae genti suae consulendo
conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla Romanorum, cum
consilio sapientium constituit; quae conscripta Anglorum sermone hactenus
habentur, et obseruantur ab ea. In quibus primitus posuit, qualiter id emendare
deberet, qui aliquid rerum uel ecclesiae, uel episcopi, uel reliquorum ordinum
furto auferret; uolens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam
susceperat, praestare.
Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici, cuius
pater Octa, cuius pater Oeric cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent
Oiscingas cognominare. Cuius pater Hengist, qui cum filio suo Oisc inuitatus a
Uurtigerno Brittaniam primus intrauit, ut supra retulimus.
At uero post
mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset,
magno tenellis ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit. Siquidem non
solum fidem Christi recipere noluerat, sed et fornicatione pollutus est tali,
qualem nec inter gentes auditam apostolus testatur, ita ut uxorem patris
haberet. Quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem uomitum reuertendi
his, qui sub imperio sui parentis, uel fauore uel timore regio, fidei et
castimoniae iura susceperant. Nec supernae flagella districtionis perfido regi
castigando et corrigendo defuere; nam crebra mentis uesania, et spiritus inmundi
inuasione premebatur.
Auxit autem
procellam huiusce perturbationis etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum,
qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant, regni
temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam, uiuente eo,
aliquantulum intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque populis idola
colendi liberam dare licentiam. Cumque uiderent pontificem, celebratis in
ecclesia missarum sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut uulgo fertur,
ad eum barbara inflati stultitia: ‘Quare non et nobis porrigis panem nitidum,
quem et patri nostro Saba,’ sic namque eum appellare consuerant, ‘dabas, et
populo adhuc dare in ecclesia non desistis?’ Quibus ille respondebat: ‘Si
uultis ablui fonte illo salutari, quo pater uester ablutus est, potestis etiam
panis sancti, cui ille participabat, esse participes; sin autem lauacrum uitae
contemnitis, nullatenus ualetis panem uitae percipere.’ At illi: ‘Nolumus,’
inquiunt, ‘fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere nouimus, sed
tamen pane illo refici uolumus.’ Cumque diligenter ac saepe ab illo essent
admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis
oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant: ‘Si non
uis adsentire nobis in tam facili causa, quam petimus, non poteris iam in
nostra prouincia demorari.’ Et expulerunt
eum, ac de suo regno cum suis abire iusserunt.
Qui expulsus inde uenit Cantiam, tractaturus cum
Laurentio et Iusto coepiscopis, quid in his esset agendum. Decretumque est
communi consilio, quia satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi
mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu
residerent. Discessere itaque primo Mellitus et Iustus, atque ad partes Galliae
secessere, ibi rerum finem exspectare disponentes. Sed non multo tempore reges,
qui praeconem a se ueritatis expulerant, daemonicis cultibus inpune seruiebant.
Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium, omnes pariter cum sua militia
corruerunt; nec, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera uulgus potuit
recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quae est in Christo,
reuocari.
|