[6]
CUM uero et Laurentius Mellitum Iustumque secuturus ac Brittaniam esset
relicturus, iussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum apostolorum Petri et
Pauli, de qua frequenter iam diximus, stratum parari; in quo, cum post multas
preces ac lacrimas ad Dominum pro statu ecclesiae fusas ad quiescendum membra
posuisset, atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et
multo illum tempore secretae noctis flagellis artioribus afficiens
sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat,
relinqueret, uel cui pastorum oues Christi in medio luporum positas fugiens
ipse dimitteret.’ ‘An mei,’ inquit, ‘oblitus es exempli, qui pro paruulis
Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat, uincula,
uerbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab
infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?’ His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus
animatus famulus Christi Laurentius mox mane facto uenit ad regem, et, retecto
uestimento, quantis esset uerberibus laceratus, ostendit. Qui multum miratus et
inquirens, quis tanto uiro tales ausus esset plagas infligere; ut audiuit, quia
suae causa salutis episcopus ab apostolo Christi tanta esset tormenta plagasque
perpessus, extimuit multum; atque anathematizato omni idolatriae cultu,
abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae
rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac fauere curauit.
Misit etiam Galliam, et reuocauit Mellitum ac Iustum,
eosque ad suas ecclesias libere instituendas redire praecepit; qui post annum,
ex quo abierunt, reuersi sunt; et Iustus quidem ad ciuitatem Hrofi, cui
praefuerat, rediit; Mellitum uero Lundonienses episcopum recipere noluerunt,
idolatris magis pontificibus seruire gaudentes. Non enim tanta erat ei, quanta
patri ipsius regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus paganis
antistitem suae posset ecclesiae reddere. Uerumtamen ipse cum sua gente, ex quo
ad Dominum conuersus est, diuinis se studuit mancipare praeceptis. Denique et
in monasterio beatissimi apostolorum principis ecclesiam sanctae Dei genetricis
fecit, quam consecrauit archiepiscopus Mellitus.
|