[7]
HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste
conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem
suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum; post quem
Mellitus, qui erat Lundoniae episcopus, sedem Doruuernensis ecclesiae tertius
ab Augustino suscepit. Iustus autem adhuc superstes Hrofensem regebat
ecclesiam. Qui, cum magna ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent,
susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae sedis
Bonifatio, qui post Deusdedit ecclesiae praefuit, anno incarnationis dominicae
DCXVIIII. Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra,
grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quaeque transiliens,
atque ad caelestia semper amanda, petenda, et quaerenda peruolans. Erat carnis
origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.
Denique, ut
unum uirtutis eius, unde cetera intellegi possint, testimonium referam, tempore
quodam ciuitas Doruuernensis per culpam incuriae igni correpta crebrescentibus
coepit flammis consumi; quibus cum nullo aquarum iniectu posset aliquis
obsistere, iamque ciuitatis esset pars uastata non minima, atque ad episcopium
furens se flamma dilataret, confidens episcopus in diuinum, ubi humanum deerat,
auxilium, iussit se obuiam saeuientibus et huc illucque uolantibus ignium
globis efferri. Erat autem eo loci, ubi flammarum impetus maxime incumbebat,
martyrium beatorum IIII Coronatorum. Ibi ergo perlatus obsequentum manibus
episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus
multum laborando nequiuerat. Nec mora, uentus, qui a meridie flans urbi
incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo uim sui furoris a lesione
locorum, quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis
pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit. Et quia uir Dei igne diuinae
caritatis fortiter ardebat, quia tempestates potestatum aeriarum a sua
suorumque lesione crebris orationibus uel exhortationibus repellere consuerat,
merito uentis flammisque mundialibus praeualere, et, ne sibi suisque nocerent,
obtinere poterat.
Et hic ergo
postquam annis quinque rexit ecclesiam, Aeodbaldo regnante migrauit ad caelos,
sepultusque est cum patribus suis in saepe dicto monasterio et ecclesia
beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione Domini DCXXIIII, die
VIII Kalendarum Maiarum.
|