[8]
CUI statim successit in pontificatum Iustus, qui erat Hrofensis ecclesiae
episcopus. Illi autem ecclesiae Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi
ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse
Deusdedit supra meminimus; cuius auctoritatis ista est forma:
Dilectissimo
fratri Iusto Bonifatius.
Quam deuote
quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas,
non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro
perfectio indicauit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut
uestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter
repromisit: ‘Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
mundi.’ Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia
demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae
singulare mysterium. Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem
cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum
fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare
possetis multiplicatis generationibus, praeparauit. Hocque etiam illa uobis
repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes
laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut
proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino: ‘Qui
perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.’ Saluati ergo estis spe
patientiae et tolerantiae uirtute, ut infidelium corda naturali ac
superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris.
Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta
sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei
credulitatem fraternitas uestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate
clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei
gentium plenissimam salutem, immo quoque uicinarum, uestrae praedicationis
ministerio credimus subsequendam; quatinus, sicut scriptum est, consummati
operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uere ‘per
omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum,’
uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei,
protestetur.
Pallium
praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis
inuitati, direximus, quod uidelicet tantum in sacrosanctis celebrandis
mysteriis utendi licentiam imperauimus; concedentes etiam tibi ordinationes
episcoporum, exigente oportunitate, Domini praeueniente misericordia,
celebrare; ita ut Christi euangelium plurimorum adnuntiatione in omnibus
gentibus, quae necdum conuersae sunt, dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas
hoc, quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate
seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris
tuis baiulandum susceperis. Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum
stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis
animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes.
Deus te
incolumem custodiat, dilectissime frater.
|