[9]
QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est ea natio Anglorum, quae ad
Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino uerbum fidei
praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit. Cui uidelicet regi, in
auspicium suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam terreni
creuerat imperii; ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniae fines,
qua uel ipsorum uel Brettonum prouinciae habitabant, sub dicione acciperet.
Quin et Meuanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subiugauit Anglorum;
quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque
ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem
Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
Huic autem
genti occasio fuit percipiendae fidei, quod praefatus rex eius cognatione
iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia
Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur. Huius consortium cum primo
ipse missis procis a fratre eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum
praeerat, peteret; responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano
in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio
profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum
Aeduino uerba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium
Christianae fidei, quam uirgo colebat, esse facturum; quin potius permissurum,
ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue
feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegauit
se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus
sanctior ac Deo dignior posset inueniri.
Itaque
promittitur uirgo, atque Aeduino mittitur, et iuxta quod dispositum fuerat,
ordinatur episcopus uir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa ueniret, eamque et
comites eius, ne paganorum possent societate pollui, cotidiana et exhortatione,
et sacramentorum caelestium celebratione confirmaret.
Ordinatus est
autem Paulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die XII Kalendarum
Augustarum, anno ab incarnatione Domini DCXXV; et sic cum praefata uirgine ad
regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis aduenit. Sed ipse potius toto animo
intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta
uocem apostoli, uni uero sponso uirginem castam exhiberet Christo. Cumque in
prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide
deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de
paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret. Sed sicut apostolus ait,
quamuis multo tempore illo laborante in uerbo: ‘Deus saeculi huius excaecauit
mentes infidelium, ne eis fulgeret inluminatio euangelii gloriae Christi.’
Anno autem
sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege
Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum regno simul
et uita priuaturum; qui habebat sicam bicipitem toxicatam; ut si ferri uulnus
minus ad mortem regis sufficeret, peste iuuaretur ueneni. Peruenit autem ad
regem primo die paschae iuxta amnem Deruuentionem, ubi tunc erat uilla regalis,
intrauitque quasi nuntium domini sui referens; et cum simulatam legationem ore
astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum
fecit in regem. Quod cum uideret Lilla minister regi amicissimus, non habens
scutum ad manum, quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante
ictum pungentis; sed tanta ui hostis ferrum infixit, ut per corpus militis
occisi etiam regem uulneraret. Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso
tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit.
Eadem autem
nocte sacrosancta dominici paschae pepererat regina filiam regi, cui nomen
Aeanfled. Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis
pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo,
regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina
sospes et absque dolore graui sobolem procrearet. Cuius uerbis delectatus rex,
promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et
uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille, qui eum
uulnerauerat, missus est; et in pignus promissionis inplendae, eandem filiam
suam Christo consecrandam Paulino episcopo adsignauit; quae baptizata est die
sancto pentecostes prima de gente Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia
eius.
Quo tempore
curatus a uulnere sibi pridem inflicto, rex collecto exercitu uenit aduersus
gentem Occidentalium Saxonum, ac bello inito uniuersos, quos in necem suam
conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit. Sicque uictor in
patriam reuersus, non statim et inconsulte sacramenta fidei Christianae
percipere uoluit; quamuis nec idolis ultra seruiuit, ex quo se Christo
seruiturum esse promiserat. Uerum primo diligentius ex tempore, et ab ipso
uenerabili uiro Paulino rationem fidei ediscere, et cum suis primatibus, quos
sapientiores nouerat, curauit conferre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed
et ipse, cum esset uir natura sagacissimus, saepe diu solus residens ore quidem
tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset
faciendum, quae religio seruanda tractabat.
|