[10]
QUO tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifice sedis apostolicae
Bonifatio accepit, quarum ista est forma:
Exemplar
epistulae beatissimi et apostolici papae urbis Romanae ecclesiae Bonifatii
directae uiro glorioso Aeduino regi Anglorum.
Uiro glorioso
Aeduino regi Anglorum, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei.
Licet summae
diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe
quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit,
ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque
sufficiat; quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis
ianuis, quae de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione
clementer infundit; ad adnuntiandam uobis plenitudinem fidei Christianae
sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium,
quod Saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque
sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur. Supernae igitur
maiestatis clementia, quae cuncta solo uerbo praeceptionis suae condidit et
creauit, caelum uidelicet et terram, mare et omnia, quae in eis sunt,
dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio, et
Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam
ex limo terrae plasmatum constituit, eique tantam praemii praerogatiuam
indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis,
aeternitatis subsistentia praemuniret. Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et
Spiritum Sanctum, quod est indiuidua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum,
humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera
confessione fide ueneratur et colit; cui etiam summitates imperii rerumque
potestates submissae sunt, quia eius dispositione omnium praelatio regnorum
conceditur. Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi
subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti
Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
Quae enim in
gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentibusque ei subpositis inlustratione,
clementia Redemtoris fuerit operata, plenius ex uicinitate locorum uestram
gloriam conicimus cognouisse. Eius ergo mirabile donum et in uobis certa spe,
caelesti longanimitate conferri confidimus; cum profecto gloriosam coniugem
uestram, quae uestri corporis pars esse dinoscitur, aeternitatis praemio per sacri
baptismatis regenerationem inluminatam agnouimus. Unde praesenti stilo
gloriosos uos adhortandos cum omni affectu intimae caritatis curauimus;
quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et
auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem,
eiusque Filium Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae
captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante potentia,
absoluti, aeternae uitae possitis esse participes.
Quanta autem
reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam
superstitionem colentes amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis
insinuant; unde de eis per psalmistam dicitur: ‘Omnes dii gentium daemonia,
Dominus autem caelos fecit.’ Et iterum: ‘Oculos habent, et non uident; aures
habent, et non audiunt; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non
palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; similes ergo efficiuntur his, qui
spem suae confidentiae ponunt in eis.’ Quomodo enim iuuandi quemlibet possunt
habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam
subpositorumque tibi manibus construuntur; quibus uidelicet artificium humanum
adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti; qui, nisi a te
moti fuerint, ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco posita, ita
constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque insensibilitate obruti,
nullam nequc ledendi neque iuuandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis
deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes
sequimini, iudicio discreto repperire non possumus.
Unde oportet
uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est,
execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus
inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus
hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos
diminuendosque summopere procurate. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quae
numquam uiuentem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit
quolibet modo suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus
colebatis; dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a Domino
percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis; quippe quos Deus
omnipotens ex primi hominis, quem plasmauit, cognatione, deductis per saecula
innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit. Accedite ergo ad agnitionem
eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra
redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet,
et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis
muneraret.
Suscipite
uerba praedicatorum, et euangelium Dei, quod uobis adnuntiant; quatinus
credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum
Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem; fugatis
daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis
hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore
gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
Praeterea
benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis
direximus, id est camisia cum ornatura in auro una, et lena Anciriana una; quod
petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur
destinatum.
|