[11]
AD coniugem quoque illius Aedilbergam huiusmodi litteras idem pontifex misit:
Exemplar
epistulae beatissimi et apostolici Bonifatii papae urbis Romae directae
Aedilbergae reginae Aeduini regis.
Dominae
gloriosae filiae Aedilbergae reginae, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei.
Redemptoris
nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a
uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus
saluaretur, propinauit remedia; quatinus sui nominis agnitionem diuerso modo
gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto Christianae fidei agnoscerent
sacramento. Quod equidem in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere
mystica regenerationis uestrae purgatio patenter innuit. Magno ergo largitatis
dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae
religionis in uestri dignatus est confessione succendere; ex qua re non solum
gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in
amore sui facilius inflammaret.
Didicimus
namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem
conuersionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria, Christianae
fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis iugiter operibus
enitescat, ab idolorum etiam cultu seu fanorum auguriorumque inlccebris se
diligenter abstineat, et ita in amore Redemtoris sui inmutilata deuotione
persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non
desistat operam commodare; cumque de glorioso coniuge uestro paterna caritas
sollicite perquisisset, cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens,
ad suscipiendam uocem praedicatorum suam distulerit obedientiam exhibere. Qua
ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri
ab agnitione summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea. Unde paternis
officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem non distulimus
conferendam; adhortantes, quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis,
inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri
Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur; ut
perinde intemerato societatis foedere iura teneas maritalis consortii. Scriptum
namque est: ‘Erunt duo in carne una.’ Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis
inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore, interpositis detestabilis
erroris tenebris, ille remanserit alienus?
Unde orationi
continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius
beneficia inpetrare non desinas; ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus
unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam
post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo,
gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum
praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura; infundens sensibus eius,
quantum sit praeclarum, quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit
admirabile, quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius
Sancti Spiritus adnuntiatione succende; quatinus amoto torpore perniciosissimi
cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum
frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te
expletum indubitanter perclareat: ‘Saluabitur uir infidelis per mulierem
fidelem.’ Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut fructum
fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori tuo multiplicem resignares.
Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas,
adsiduis non desistimus precibus postulare.
His ergo
praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos
reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter
in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit
operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra,
quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter
exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae
propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione
largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito
gratias exsoluamus.
Praeterea
benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis
direximus, id est speculum argenteum, et pectinem eboreum inauratum; quod
petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur
destinatum.
|