[12]
HAEC quidem memoratus papa Bonifatius de salute regis Aeduini ac gentis ipsius
litteris agebat. Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud
Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad
suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius.
Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad
humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis
inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo
exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis
ageret; tandem, ut uerisimile uidetur, didicit in spiritu, quod uel quale esset
oraculum regi quondam caelitus ostensum. Nec exinde distulit, quin continuo
regem ammoneret explere uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum
promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni fastigia perueniret.
Erat autem
oraculum huiusmodi. Cum persequente illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit,
per diuersa occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus uagaretur,
tandem uenit ad Redualdum obsecrans, ut uitam suam a tanti persecutoris
insidiis tutando seruaret; qui libenter eum excipiens, promisit se, quae
petebatur, esse facturum. At postquam Aedilfrid in hac eum prouincia
apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit,
misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece eius offerrent; neque
aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio, et copiosiora argenti dona
offerens, et bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Qui uel minis
fractus, uel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et siue occidere se
Aeduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus
illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim
prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset,
edocuit, et insuper adiecit: ‘Si ergo uis, hac ipsa hora educam te de hac
prouincia, et ea in loca introducam, ubi numquam te uel Reduald, uel Aedilfrid
inuenire ualeant.’ Qui ait: ‘Gratias quidem ago beneuolentiae tuae; non tamen
hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse
primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum
intulerit. Quin potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisque
morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniae prouincias tot
annorum temporumque curriculis uagabundus hostium uitabam insidias?’ Abeunte
igitur amico, remansit Aeduini solus foris, residensque mestus ante palatium,
multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret,
nescius.
Cumque diu
tacitis mentis angoribus, et caeco carperetur igni, uidit subito intempesta
nocte silentio adpropinquantem sibi hominem uultus habitusque incogniti; quem
uidens, ut ignotum et inopinatum, non parum expauit. At ille accedens salutauit
eum, et interrogauit, quare illa hora, ceteris quiescentibus, et alto sopore
pressis, solus ipse mestus in lapide peruigil sederet. At ille uicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus
an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: ‘Ne me aestimes tuae
mestitiae et insomniorum, et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire;
scio enim certissime qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in proximo
mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis dare uelis ei, siqui sit, qui his
te meroribus absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali
faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.’ Qui cum se omnia, quae posset,
huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adiecit ille: ‘Quod
si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in ueritate promittat, ita ut non
solum omnes tuos progenitores, sed et omnes, qui ante te reges in gente
Anglorum fuerant, potestate transcendas?’ At Aeduini constantior interrogando
factus, non dubitauit promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret,
dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: ‘Si autem,’
inquit, ‘is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit,
etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis
de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei
obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?’ Nec distulit
Aeduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius,
qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proueheret. Quo
accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, inposuit dexteram suam
capiti eius dicens: ‘Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis
ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis, adimplere ne differas.’ Et
his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui
sibi apparuisset, sed spiritum.
Et cum regius
iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi
consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille,
uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus
illius, laetoque uultu salutans eum: ‘Surge,’ inquit, ‘intra, et sopitis ac
relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum
est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam
seruare disponit; postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi,
reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia
nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum
auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore
pecuniae perdere.’ Quid plura? Fecit rex, ut
dictum est; nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut
in regnum perueniret, adiuuit. Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad
debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu
multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque
adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam
amnis, qui uocatur Idlæ; in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Rægenheri,
occisus est. Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis
sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam
successit.
Cum ergo
praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut
diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae
religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum
quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret,
requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et
quasi familiari uoce affatus: ‘Ecce,’ inquit, ‘hostium manus, quos timuisti,
Domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente
percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas,
suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus
aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit; et si deinceps uoluntati
eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis
malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse
participem.’
|