Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • 13
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[13] QUIBUS auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et uelle et debere respondebat. Uerum adhuc cum amicis principibus et consiliariis suis sese de hoc conlaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem cum illo sentire uellent, omnes pariter in fonte uitae Christo consecrarentur. Et adnuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur.

Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: ‘Tu uide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo praedicatur; ego autem tibi uerissime, quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino uirtutis habet, nihil utilitatis religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit; et nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda uel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid ualerent, me potius iuuare uellent, qui illis inpensius seruire curaui. Unde restat, ut si ea, quae nunc nobis noua praedicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.’

Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit: ‘Talis,’ inquiens, ‘mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passeium domum citissime peruolauerit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec uita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec noua doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda uidetur.’ His similia et ceteri maiores natu ac regis consiliarii diuinitus admoniti prosequebantur.

Adiecit autem Coifi, quia uellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo, quem praedicabat, uerbum facientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamauit auditis eius sermonibus dicens: ‘Iam olim intellexeram nihil esse, quod colebamus; quia uidelicet, quanto studiosius in eo cultu ueritatem quaerebam, tanto minus inueniebam. Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione ueritas claret illa, quae nobis uitae, salutis, et beatitudinis aeternae dona ualet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et altaria, quae sine fructu utilitatis sacrauimus, ocius anathemati et igni contradamus.’ Quid plura? praebuit palam adsensum euangelizanti beato Paulino rex, et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est. Cumque a praefato pontifice sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata. primus profanare deberet; ille respondit: ‘Ego. Quis enim ea, quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo uero donatam destruam?’ Statimque, abiecta superstitione uanitatis, rogauit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens ad idola destruenda ueniret. Non enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel praeter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola. Quod aspiciens uulgus, aestimabat eum insanire. Nec distulit ille, mox ut adpropiabat ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam tenebat; multumque gauisus de agnitione ueri Dei cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis. Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse, inspirante Deo uero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacrauerat, aras.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License