[14] IGITUR accepit rex Aeduini cum
cunctis gentis suae nobilibus ac plebe perplurima fidem et lauacrum sanctae
regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicae incarnationis
DCXXVII, ab aduentu uero Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus.
Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in
ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque
ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit. In qua etiam
ciuitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donauit.
Mox autem ut baptisma consecutus est, curauit, docente eodem Paulino, maiorem
ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cuius medio
ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur. Praeparatis ergo fundamentis
in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam. Sed priusquam
altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem
successori suo Osualdo perficiendum reliquit. Paulinus autem ex eo tempore sex
annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, uerbum Dei,
adnuente ac fauente ipso, in ea prouincia praedicabat; credebantque et
baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant
Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati sunt de
Quoenburga filia Cearli regis Merciorum.
Baptizati
sunt tempore sequente et alii liberi eius de Aedilberga regina progeniti,
Aedilhun et Aedilthryd filia, et alter filius Uuscfrea, quorum primi albati
adhuc rapti sunt de hac uita, et Eburaci in ecclesia sepulti. Baptizatus et
Yffi filius Osfridi, sed et alii nobiles ac regii uiri non pauci. Tantus autem
fertur tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lauacri salutaris genti
Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus ueniens cum rege et regina in
uillam regiam, quae uocatur Adgefrin, XXXVI diebus ibidem cum eis cathecizandi
et baptizandi officio deditus moraretur; quibus diebus cunctis a mane usque ad
uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis
plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui
proximus erat, lauacro remissionis abluere. Haec uilla tempore sequentium regum
deserta, et alia pro illa est facta in loco, qui uocatur Maelmin.
Haec quidem
in prouincia Berniciorum; sed et in prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum
rege solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam praeterfluit.
Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae
poterant aedificari. Attamen in Campodono, ubi tunc etiam uilla regia erat,
fecit basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Aeduini rex occisus est, cum
tota eadem uilla succenderunt; pro qua reges posteriores fecere sibi uillam in regione,
quae uocatur Loidis. Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat; et seruatur
adhuc in monasterio reuerentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi, quod est
in silua Elmete.
|