[15]
TANTUM autem deuotionis Aeduini erga cultum ueritatis habuit, ut etiam regi
Orientalium Anglorum, Earpualdo filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum
superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua prouincia suscipere. Et
quidem pater eius Reduald iamdudum in Cantia sacramentis Christianae fidei
inbutus est, sed frustra; nam rediens domum ab uxore sua et quibusdam peruersis
doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei deprauatus habuit posteriora
peiora prioribus; ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire
uideretur et diis, quibus antea seruiebat; atque in eodem fano et altare
haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum. Quod
uidelicet fanum rex eiusdem prouinciae Alduulf, qui nostra aetate fuit, usque
ad suum tempus perdurasse, et se in pueritia uidisse testabatur.
Erat autem
praefatus rex Reduald natu nobilis, quamlibet actu ignobilis, filius Tytili,
cuius pater fuit Uuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Uuffingas appellant.
Uerum
Eorpuald non multo, postquam fidem accepit, tempore occisus est a uiro gentili
nomine Ricbercto; et exinde tribus annis prouincia in errore uersata est, donec
accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigberct, uir per omnia
Christianissimus ac doctissimus, qui, uiuente adhuc fratre, cum exularet in
Gallia, fidei sacramentis inbutus est, quorum participem, mox ubi regnare
coepit, totam suam prouinciam facere curauit. Cuius studiis gloriosissime fauit
Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum
uenisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit
eum ad praedicandum uerbum uitae praefatae nationi Anglorum. Nec uota ipsius in
cassum cecidere; quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum
pius agri spiritalis cultor inuenit. Siquidem totam illam prouinciam, iuxta sui
nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem
et opera iustitiae, ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitque sedem
episcopatus in ciuitate Domnoc; et cum X ac VII annos eidem prouinciae
pontificali regimine praeesset, ibidem in pace uitam finiuit.
|