[16]
PRAEDICABAT autem Paulinus uerbum etiam prouinciae Lindissi, quae est prima ad
meridianam Humbre fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praefectumque
Lindocolinae ciuitatis, cui nomen erat Blaecca, primum cum domu sua conuertit
ad Dominum. In qua uidelicet ciuitate et ecclesiam operis egregii de lapide
fecit; cuius tecto uel longa incuria, uel hostili manu deiecto, parietes
hactenus stare uidentur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem
loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt, ostendi. In qua
ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Iusto, Honorium pro eo consecrauit
episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.
De huius fide
prouinciae narrauit mihi presbyter et abbas quidam uir ueracissimus de
monasterio Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem,
baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, praesente rege Aeduino, et
multam populi turbam in fluuio Treenta, iuxta ciuitatem, quae lingua Anglorum
Tiouulfingacæstir uocatur; qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset
solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo,
facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu.
Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, uirum utique industrium
ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
Tanta autem
eo tempore pax in Brittania, quaquauersum imperium regis Aeduini peruenerat,
fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur, etiam si mulier
una cum recens nato paruulo uellet totam perambulare insulam a mari ad mare,
nullo se ledente ualeret. Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut
plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus
conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos
suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae
magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet. Tantum uero in regno excellentiae
habuit, ut non solum in pugna ante illum uexilla gestarentur, sed et tempore
pacis equitantem inter ciuitates siue uillas aut prouincias suas cum ministris,
semper antecedere signifer consuesset; nec non et incedente illo ubilibet per
plateas, illud genus uexilli, quod Romani tufam, Angli appellant thuuf, ante
eum ferri solebat.
|