[17]
QUO tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius Bonifatii successor habebat,
qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi,
Paulino euangelizante, conuersam esse didicit, misit eidem Paulino pallium;
misit et regi Aeduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate accendens,
ut in fide ueritatis, quam acceperant, persistere semper ac proficere curarent.
Quarum uidelicet litterarum iste est ordo:
Domino
excellentissimo atque praecellentissimo filio Aeduino regi Anglorum Honorius
episcopus seruus seruorum Dei salutem.
Ita
Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore
succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri
operis multipliciter referat fructum. Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum
regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti Deum uenerando
creditis, eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem
exsoluitis. Quod enim Deo nostro aliud offerre ualebimus, nisi ut in bonis
actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitcntes, eum colere,
eique uota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna
uos caritate, qua conuenit, exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad
suam gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus
seruare omnimodo festinetis; ut, qui uos in praesenti saeculo ex omni errore
absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et caelestis
patriae uobis praeparet mansionem. Praedicatoris igitur uestri domini mei
apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione occupati, prae oculis
affectum doctrinae ipsius, quem pro uestris animabus libenter exercuit,
habetote; quatinus eius oratio et regnum uestrum populumque augeat, et uos
omnipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea uero, quae a nobis pro
uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae
nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata
est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus; et duo pallia
utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis
eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter
episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro
uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter
nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni
uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.
Incolumem
excellentiam uestram gratia superna custodiat.
|