[19]
MISIT idem papa Honorius litteras etiam genti Scottorum, quos in obseruatione
sancti paschae errasse conpererat, iuxta quod supra docuimus; sollerter
exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae finibus constitutam,
sapientiorem antiquis siue modernis, quae per orbem erant, Christi ecclesiis
aestimarent; neue contra paschales computos, et decreta synodalium totius orbis
pontificum aliud pascha celebrarent.
Sed et
Iohannes, qui successori eiusdem Honorii Seuerino successit, cum adhuc esset
electus in pontificatum, pro eodem errore corrigendo litteras eis magna
auctoritate atque eruditione plenas direxit; euidenter astruens, quia dominicum
paschae diem a XVa luna usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est,
oportet inquiri. Necnon pro Pelagiana heresi, quam apud eos reuiuescere
didicerat, cauenda ac repellenda, in eadem illos epistula admonere curauit;
cuius epistulae principium est:
Dilectissimis
et sanctissimis Tomiano, Columbano, Cromano, Dinnao, et Baithano episcopis;
Cromano, Ernianoque, Laistrano, Scellano, et Segeno presbyteris; Sarano
ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis, Hilarus archipresbyter et seruans
locum sanctae sedis apostolicae, Iohannes diaconus et in Dei nomine electus;
item Iohannes primicerius et seruans locum sanctae sedis apostolicae, et
Iohannes seruus Dei, consiliarius eiusdem apostolicae sedis.
Scripta, quae
perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum papam adduxerunt, eo de hac luce
migrante, reciproca responsa ad ea, quae postulata fuerant, siluerunt. Quibus
reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, repperimus
quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim
renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa
caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.
Quo epistulae
principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos
heresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse
inplicitos.
Exposita
autem ratione paschalis obseruantiae, ita de Pelagianis in eadem epistula
subdunt:
Et hoc quoque
cognouimus, quod uirus Pelagianae hereseos apud uos denuo reuiuescit; quod
omnino hortamur, ut a uestris mentibus huiusmodi uenenatum superstitionis
facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda heresis damnata est,
latere uos non debet; quia non solum per istos CC annos abolita est, sed et
cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum
arma conbusta sunt, apud uos eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur
superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existere
ex propria uoluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiae
stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest,
nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui sine peccato est
conceptus et partus. Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes
testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes,
portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: ‘Ecce enim in iniquitatibus
conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.’
|