[20]
AT uero Aeduini cum X et VII annis genti Anglorum simul et Brettonum
gloriosissime praeesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militauit,
rebellauit aduersus eum Caedualla rex Brettonum, auxilium praebente illi Penda
uiro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo tempore gentis
eiusdem regno annis XX et IIbus uaria sorte praefuit; et conserto graui proelio
in campo, qui uocatur Haethfelth, occisus est Aeduini die IIII Iduum Octobrium,
anno dominicae incarnationis DCXXXIII, cum esset annorum XL et VIII; eiusque
totus uel interemtus uel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum
unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate
cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo,
contra fidem iuris iurandi peremtus est.
Quo tempore
maxima est facta strages in ecclesia uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus
ex ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano
saeuior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani
erat nominis ignarus; at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet
Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem
muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate
ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias
debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se
esse deliberans. Sed nec religioni Christianae, quae apud eos exorta erat,
aliquid inpendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brettonum, fidem
religionemque Anglorum pro nihil habere, neque in aliquo eis magis communicare
quam paganis. Adlatum est autem caput Aeduini regis Eburacum, et inlatum postea
in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius Osuald
perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papae Gregorii, a
cuius ipse discipulis uerbum uitae susceperat.
Turbatis
itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii
nisi in fuga esse uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam
pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio archiepiscopo et
rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Uenit autem illuc duce Basso
milite regis Aeduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean
filium Aeduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater
metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto,
qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel
regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt.
Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem
magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae
hactenus in ecclesia Cantiae conseruata monstrantur.
Quo in
tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus praesul illius
ad Honorium papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus absortus fuerat
fluctibus Italici maris; ac per hoc curam illius praefatus Paulinus inuitatione
Honorii antistitis et Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse suo
tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua
ecclesia moriens pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.
Reliquerat
autem in ecclesia sua Eburaci Iacobum diaconum, uirum utique ecclesiasticum et
sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti
praedas docendo et baptizando eripuit; cuius nomine uicus, in quo maxime
solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui, quoniam
cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pacein prouincia,
et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta
morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit existere; et ipse senex ac
plenus dierum, iuxta scripturas, patrum uiam secutus est.
|