LIBER
TERTIUS.
[1]
AT interfecto in pugna Aeduino, suscepit pro illo regnum Deirorum, de qua
prouincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui
eius Aelfrici, uocabulo Osric, qui ad praedicationem Paulini fidei erat
sacramentis inbutus. Porro regnum Berniciorum, nam in has duas prouincias gens
Nordanhymbrorum antiquitus diuisa erat, suscepit filius Aedilfridi, qui de illa
prouincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. Siquidem tempore
toto, quo regnauit Aeduini, filii praefati regis Aedilfridi, qui ante illum
regnauerat, cum magna nobilium iuuentute apud Scottos siue Pictos exulabant,
ibique ad doctrinam Scottorum cathecizati, et baptismatis sunt gratia recreati.
Qui ut, mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus
eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex, ut terreni
regni infulas sortitus est, sacramenta regni caelestis, quibus initiatus erat,
anathematizando prodidit, ac se priscis idolatriae sordibus polluendum
perdendumque restituit.
Nec mora,
utrumque rex Brettonum Ceadualla impia manu, sed iusta ultione peremit. Et
primo quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie
obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus inparatum cum toto exercitu
deleuit. Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum, non ut rex uictor
possideret, sed quasi tyrannus saeuiens disperderet, ac tragica caede
dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus
postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit. Infaustus ille
annus, et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam
regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter uesanam
Brettonici regis tyrannidem. Unde cunctis placuit regum tempora computantibus,
ut, ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id
est Osualdi, uiri Deo dilecti, regno adsignaretur; quo, post occisionem fratris
Eanfridi, superueniente cum paruo exercitu, sed fide Christi munito, infandus
Brettonum dux cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat,
interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est riuus Denisi,
uocatur.
|