[2]
OSTENDITUR autem usque hodie, et in magna ueneratione habetur locus ille, ubi
uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus
Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti
succurreret auxilio. Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea
praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae
inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus
puluere terrae figeretur; et hoc facto, elata in altum uoce cuncto exercitui
proclamauerit: ‘Flectamus omnes genua, et Deum omnipotentem, uiuum, ac uerum in
commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat;
scit enim ipse, quia iusta pro salute gentis nostrae bella suscepimus.’
Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi,
iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt. In cuius loco orationis
innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium uidelicet ac
memoriam fidei regis. Nam et usque
hodie multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excidere solent, quas cum
in aquas miserint, eisque languentes homines aut pecudes potauerint, siue
asperserint, mox sanitati restituuntur.
Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod
dici potest latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum
antiquitus nomen accepit; significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum
tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula
celebranda. Est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani
quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere
Brittaniam, ut supra docuimus. In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam
tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae, quae non longe abest,
aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias
pro salute animae eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, uictimam
pro eo mane sacrae oblationis offerre. Qui etiam crescente bona consuetudine,
nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus
locum fecere. Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae
signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est,
priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei
deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.
Nec ab re est
unum e pluribus, quae ad hanc crucem patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare.
Quidam de fratribus eiusdem Hagustaldensis ecclesiae, nomine Bothelm qui nunc
usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie
incederet, repente conruens, brachium contriuit, ac grauissima fracturae ipsius
coepit molestia fatigari; ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium
ullatenus dolore arcente ualeret. Qui cum die quadam mane audiret unum de
fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogauit, ut
aliquam sibi partem de illo ligno uenerabili rediens adferret, credere se
dicens, quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi. Fecit ille, ut
rogatus est, et reuersus ad uesperam, sedentibus iam ad mensam fratribus,
obtulit ei aliquid de ueteri musco, quo superficies ligni erat obsita. Qui cum
sedens ad mensam non haberet ad manum, ubi oblatum sibi munus reponeret, misit
hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo
in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum euigilaret, sensit nescio quid
frigidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere quid esset, ita sanum
brachium manumque repperit, ac si nihil umquam tanti langoris habuisset.
|