[3]
IDEM ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui praeesse
coepit, gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius experimenta permaxima in
expugnandis barbaris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos
exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus
consecutus erat; petens, ut sibi mitteretur antistes, cuius doctrina ac
ministerio gens, quam regebat, Anglorum, dominicae fidei et dona disceret, et
susciperet sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetrauit;
accepit namque pontificem Aedanum summae mansuetudinis, et pietatis, ac
moderaminis uirum, habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum scientiam.
Namque diem paschae dominicum more suae gentis, cuius saepius mentionem
fecimus, a XIIIIa luna usque ad XXam obseruare solebat. Hoc etenim ordine
septentrionalis Scottorum prouincia, et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore
pascha dominicum celebrabat, aestimans se in hac obseruantia sancti ac laude
digni patris Anatolii scripta secutam. Quod an uerum sit, peritus quisque
facillime cognoscit. Porro gentes Scottorum, quae in australibus Hiberniae
insulae partibus morabantur, iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis
antistitis, pascha canonico ritu obseruare didicerunt.
Uenienti
igitur ad se episcopo, rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi,
ubi ipse petebat, tribuit. Qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate,
bis cotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato littore
contiguus terrae redditur; atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in
omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare
ac dilatare curauit. Ubi pulcherrimo saepe spectaculo contigit, ut
euangelizante antistite, qui Anglorum linguam perfecte non nouerat, ipse rex
suis ducibus ac ministris interpres uerbi existeret caelestis; quia nimirum tam
longo exilii sui tempore linguam Scottorum iam plene didicerat. Exin coepere
plures per dies de Scottorum regione uenire Brittaniam atque illis Anglorum
prouinciis, quibus regnauit Osuald, magna deuotione uerbum fidei praedicare et
credentibus gratiam baptismi, quicumque sacerdotali erant gradu praediti,
ministrare. Construebantur ergo ecclesiae per loca, confluebant ad audiendum
uerbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones et territoria ad
instituenda monasteria, inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum una
cum maioribus studiis et obseruatione disciplinae regularis.
Nam monachi
erant maxime, qui ad praedicandum uenerant. Monachus ipse episcopus Aedan,
utpote de insula, quae uocatur Hii, destinatus, cuius monasterium in cunctis
pene septentrionalium Scottorum, et omnium Pictorum monasteriis non paruo
tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis praeerat; quae uidelicet
insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed
donatione Pictorum, qui illas Brittaniae plagas incolunt, iamdudum monachis
Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.
|