[4]
SIQUIDEM anno incarnationis dominicae DoLXoVo, quo tempore gubernaculum Romani
imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia presbyter et
abbas habitu et uita monachi insignis, nomine Columba Brittaniam, praedicaturus
uerbum Dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quae arduis atque
horrentibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae.
Namque ipsi australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante
tempore, ut perhibent, relicto errore idolatriae, fidem ueritatis acceperant,
praedicante eis uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo uiro de
natione Brettonum, qui erat Romae regulariter fidem et mysteria ueritatis
edoctus; cuius sedem episcopatus, sancti Martini episcopi nomine et ecclesia
insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc
Anglorum gens obtinet. Qui locus, ad prouinciam Berniciorum pertinens, uulgo
uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito
Brettonibus more fecerit.
Uenit autem
Brittaniam Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilochon, rege potentissimo,
nono anno regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi
conuertit; unde et praefatam insulam ab eis in possessionem monasterii faciendi
accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, iuxta
aestimationem Anglorum; quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse
sepultus est, cum esset annorum LXXVII, post annos circiter XXX et duos, ex quo
ipse Brittaniam praedicaturus adiit. Fecerat autem, priusquam Brittaniam
ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua
Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio
plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia
propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse
requiescit corpore, principatum teneret.
Habere autem
solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis
prouincia, et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta
exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et
monachus; de cuius uita et uerbis nonnulla a discipulis eius feruntur scripta
haberi. Uerum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus, quia
reliquit successores magna continentia ac diuino amore regularique institutione
insignes; in tempore quidem summae festiuitatis dubios circulos sequentes,
utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obseruantiae
decreta porrexerat; tantum ea, quae in propheticis, euangelicis, et apostolicis
litteris discere poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes.
Permansit autem huiusmodi obseruantia paschalis apud eos tempore non pauco, hoc
est usque ad annum dominicae incarnationis DCCXV per annos CL.
At tunc
ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto, de
natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo, eratque et
doctissimus in scripturis, et longaeua uitae perfectione eximius, correcti sunt
per eum, et ad uerum canonicumque paschae diem translati; quem tamen et antea
non semper in luna XIIIIa cum Iudaeis, ut quidam rebantur, sed in die quidem
dominica, alia tamen, quam decebat, ebdomada celebrabant. Sciebant enim, ut
Christiani, resurrectionem dominicam, quae prima sabbati facta est, prima
sabbati semper esse celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem prima
sabbati, quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant.
Uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam
ad perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis: ‘Et siquid
aliter sapitis, et hoc quoque uobis Deus reuelabit.’ De quo plenius in
sequentibus suo loco dicendum est.
|